라틴어 문장 검색

propter quae beneficia peculiaria dei, quoniam vobis iura amicitiae grandia vigent, quippe vicinis, obsecro ac moneo, ut consilio tuo, cui sequendo per conscientiam magnam maximam tribuis auctoritatem, non multum fidat ambiguis nec nimis nimiae credat incolumitati, sed tandem professione religionis arrepta viribus potius resurgentis innocentiae convalescat, faciat se vetustus annis meritis novum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Vectio suo Salutem. 3:1)
si, quod optarem, pristinam Turpio salutem recuperasset, indulgeret exhausto per otium facultatem convalescendi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 5:4)
si falsum est, peto, ut non differat habere principium, praeterea commendo gerulum litterarum, cui istic, id est in Vasionensi oppido, 3 quiddam necessitatis exortum sanari vestrae auctoritatis reverentiaeque 4 pondere potest, memor nostri esse dignare, domine papa.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Fonteio salutem 4:3)
Sequitur libellus Rutilio Gallico convalescenti dedicatus, de quo nihil dico, ne videar defuncti testis occasione mentiri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, poem pr19)
medio coniunx stat candida prato victorem exspectans, rumpunt obnixa furentes pectora, subdit amor stimulos et volnera sanat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권337)
Etiam sanato vulnere cicatrix manet.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, E12)
Ulcera animi magis quam corporis sananda sunt.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, U15)
Amoris vulnus idem, qui sanat, facit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 031)
Tum uero, quasi repugnatore cessante, tempestas excitata conualuit, et iam nauigium superfusis fluctibus mergebatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII.13)
ut fide et opere, in timore Dei et caritate, uestra adquisitio decessorumque uestrorum, quae per domini Gregorii exordia pullulat, conualescendo amplius extendatur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVIII.11)
et ubi euigilauit, sanatam se ab illa corporis dissolutione sentiens, postulata aqua, ipsa lauit faciem, crines conposuit, caput linteo cooperuit, et cum his, qui se adduxerant, sana pedibus incedendo reuersa est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IX. 1:9)
Nec mirandum in loco mortis illius infirmos sanari, qui semper, dum uiueret, infirmis et pauperibus consulere, elimosynas dare, opem ferre non cessabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IX.11)
Cum ergo ueniens illo loqueretur cum regina, atque inter alia, sermone de Osualdo exorto, diceret, quod et ipsa lucem nocte illa supra reliquias eius ad caelum usque altam uidisset, adiecit regina, quia de puluere pauimenti, in quo aqua lauacri illius effusa est, multi iam sanati essent infirmi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI. 1:2)
Nec mora, melius habere coepit, et conualescens ab infirmitate, multo deinceps tempore uixit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIII. 1:9)
at uero Ecgberect decussa molestia egritudinis conualuit, ac multo postea tempore uiuens, acceptumque sacerdotii gradum condignis ornans actibus, post multa uirtutum bona, ut ipse desiderabat, nuper, id est anno dominicae incarnationis DCCXXVIIIIo, cum esset ipse annorum XC, migrauit ad regna caelestia.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVII. 1:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION