라틴어 문장 검색

concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt omnia, postremis datur ossibus atque medullis sive voluptas est sive est contrarius ardor.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 6:13)
praeterea versamur ibidem atque insumus usque nec nova vivendo procuditur ulla voluptas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 29:3)
deinde voluptas est e suco fine palati;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:5)
cum vero deorsum per fauces praecipitavit, nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:6)
namque voluptatem praesagit muta cupido.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 33:8)
nam certe purast sanis magis inde voluptas quam miseris;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:2)
quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem corporis et dentes inlidunt saepe labellis osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum, quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:4)
sed leviter poenas frangit Venus inter amorem blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:5)
usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent, membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:16)
nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur, in triviis cum saepe canes discedere aventis divorsi cupide summis ex viribus tendunt, quom interea validis Veneris compagibus haerent?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 38:4)
quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 38:6)
et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:14)
natus enim debet qui cumque est velle manere in vita, donec retinebit blanda voluptas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 5:14)
Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat semper et [in] curis consumit inanibus aevom, ni mirum quia non cognovit quae sit habendi finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 48:8)
Et quoniam docui mundi mortalia templa esse [et] nativo consistere corpore caelum, et quae cumque in eo fiunt fierique necessest pleraque dissolui, qui restant percipe porro, quandoquidem semel insignem conscendere currum tu mihi supremae praescripta ad candida callis currenti spatium praemonstra, callida musa Calliope, requies hominum divomque voluptas, te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION