라틴어 문장 검색

' Et simul ad eum qui caedebat conversus, 'interim,' inquit, 'dum ego atque hic disputamus, tu hoc age.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 10:2)
Hic ego ad nostros iuvenes convertor et quin, inquam, vos opici dicitis mihi quare quod ἅμαξαν Graeci vocant nos 'septentriones' vocamus?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXI 5:1)
Si super palmae, inquiunt, arboris lignum magna pondera inponas ac tam graviter urgeas oneresque, ut oneris sustineri non queat, non deorsum palma cedit nec intra flectitur, sed adversus pondus resurgit et sursum nititur recurvaturque ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VI 3:1)
et in quae diverticula significatio istius vocabuli flexa sit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 1:2)
ostendebat ei Antiochus in campo copias ingentis quas bellum populo Romano facturus comparaverat, convertebatque exercitum insignibus argenteis et aureis florentem;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, V 3:1)
Id autem vitium accidit hoc modo, cum argumentum propositum referri contra convertique in eum potest a quo dictum est, et utrimque pariter valet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, X 4:1)
Sic autem hoc rursum convertunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XI 4:1)
Sed minime hoc esse videtur ἀντιστρέφον, quoniam ex altero latere conversum frigidius est infirmiusque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XI 5:1)
Qui convertit autem, non ab eo se defendit incommodo quod adest, sed carere se altero dicit quod non adest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XI 7:1)
Is unus leo corporis impetu et vastitudine terrificoque fremitu et sonoro, toris comisque cervicum fluctuantibus, animos oculosque omnium in sese converterat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 10:1)
In qua re, ut meum quidem iudicium est, non culpa tantum vacat, sed dignus quoque laude admirationeque est, cum et ingenue ac religiose dicere visus est contra Rodienses quod sentiebat et, parta sibi veritatis fide, ipsum illud tamen, quod contrarium putabatur, flexit et transtulit, ut eos idcirco vel aequum esset acceptiores carioresque fieri populo Romano, quod cum et utile iis esset et vellent regi esse factum, nihil tamen adiuvandi eius gratia fecerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 26:1)
et scriptum et creditum est, folia olearum arborum brumali et solstitiali die converti et quae pars eorum fuerit inferior atque occultior, eam supra fieri atque exponi ad oculos et ad solem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VII 2:1)
nihil enim minus converti ex contrario id ipsum adversus eundem potest, atque ita a priore illo viro forte dici:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XVI 8:3)
die pristini quoque eodem modo dicebatur, quod significabat die pristino, id est priore, quod vulgo pridie dicitur, converso compositionis ordine, quasi pristino die.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIV 9:3)
Haec tu etsi perverse dices, facile Achivos flexeris;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, IV 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION