라틴어 문장 검색

Vix vero partes Arabiae intraverat, et ecce Idumaei, quos moderni vocant Bidumos, viri mercatores cum immensis copiis diversarum mercium in mulis et camelis, inter manus regis et suorum adfuerunt, qui nullatenus effugere valentes, omnibus rebus divitiarum suarum tam in auro quam in argento, gemmis pretiosis, ostro diversi generis et operis, pariterque pigmentis exspoliati sunt, pluresque capti, Jerusalem abducti in custodiam mancipati sunt, praeda vero et spolia eorum inter milites divisa sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 16:3)
Post mortem tam famosi et bellicosi viri Turcorumque undique fortissimi expugnatoris, mense Martio novo vere aspirante, praefatus Malducus, qui et ipse unus de praepotentibus regni Corrozan erat, ascitis fortissimis copiis Turcorum circiter triginta millia, disposuit transire usque ad Damascum, ut assumpto Dochino, qui et ipse Turcus et princeps injuste erat Damascenorum, expugnaret civitates quas rex obtinebat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 18:1)
Rex autem, auditis nuntiorum verbis, illico aptata legatione Antiochiam ad Rotgerum, illustrissimum juvenem et militem, filium sororis Tankradi, qui et loco ejus restitutus principatum obtinebat Antiochiae, direxit, ut sine intermissione ad auxilium ejus venire operam daret in paratu armorum et copiis, sicut decretum fuerat a principio Christianos christianis [0700D] fratribus subvenire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 18:4)
Rotgertus sine mora, accepta regis legatione, septingentis equitibus, quingentis vero peditibus assumptis, ad ipsum regem venire disposuit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 18:5)
Rex igitur intelligens Turcorum audaciam nimium aggravasse, longe lateque praedam contraxisse, ab assultu raro quievisse, vehementer indignatus convocat universos qui erant in circuitu Jerusalem et omnium civitatum quas possidebat, et ad septingentos congregans equites, peditum quatuor millia, peregrino exercitui jurat et contestatur non ultra Rotgerum et remotos conchristianos principes praestolari, nec longius pati Turcorum arrogantiam et calumnias.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 22:1)
Sed vix ponebantur tentoria, et ecce Malducus Dodechinusque cum universo comitatu suorum eruperunt a montanis Thabor, ut arena maris fortiter irruentes arcu et sagitta in castra regis et suorum, gravi bello et vulnere atroci praeliantes et Christianis acies impugnantes, donec rex et tota manus suorum vim tot millium sustinere non valentes, sed fugam ineuntes, ad mille quingentos occiderunt, praeter equites, quorum triginta interempti [0702A] sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 22:4)
Vix itaque rege elapso, et Turcis loca campestria victoriose obtinentibus, altera die Rotgerus, successor et haeres Antiochiae, filius sororis Tankradi, cum quadringentis equitibus et sex centis peditibus adfuit, mire molestatus de regis infortunio et suorum casu, et quia itineris tardatione hesterno praelio ei ad opem esse non potuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 24:1)
Qui invitatus ad auxilium militum Christi, cum quingentis equitibus et mille peditibus, et cum eo princeps Damasci Dochinus, nunc ipsi regi fide alligatus, in plurimo equitatu versus Antiochiam iter accelerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 38:6)
Punctus, filius Bertranni de Tripla, quae est Tripolis, adfuit in eodem comitatu cum ducentis equitibus et duobus millibus peditum [0706D] usque ad civitatem Taramriam regia via profectus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 38:7)
Ubi Rotgerus de Antiochia et Baldevinus de Rohas cum decem millibus equitum et peditum illis occurentes, et hac in terra octo diebus moram facientes castrametati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 38:8)
Turci regis audita praesentia et suorum copiis, versus civitatem Malatinam in montana fugam constituerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 38:9)
In anno tertio postquam rex Baldewinus nuptias supra dictas regaliter celebravit, tempore autumni ducentis equitibus et quadringentis assumptis peditibus, profectus est ad montem Oreb, qui vulgo [0707D] appellatur Orel, ubi praesidium novum curriculo dierum decem et octo firmavit, ut sic potentius terram Arabum expugnaret, et non ultra mercatoribus transitus hinc et hinc daretur, nisi ex regis gratia et licentia;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 42:1)
Sic hujus praesidii munimine undique firmato ad resistendum inimicis, rex, ut novarum rerum semper erat avidus, sexaginta equitibus illustribus secreto convocatis, viam suam aperuit versus regnum Babyloniae, si forte in captione Sarracenorum et Idumaeorum, aut invasione civitatum aliquid insigne agere valeret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 42:4)
ut si forte terra et regnum divitiaeque illius dissiparentur, minus Ascalon superbire et rebellare valeret, quae saepius opulentia regni et copiis armorum relevari et extolli solebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 50:2)
Et jam veris tempore aspirante assumptis ducentis et sedecim equitibus, quadringentis vero peditibus bellico opere doctis et [0709D] assuetis, viam insistit per loca arida et solitaria cum vehiculis cibariorum non praedam aut quidquam contingentes de universis locis Arabiae, quae illi aut familiaritate confoederata erant, aut aliquem respectum faciebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 50:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION