라틴어 문장 검색

hanc partem vocant Hermagorei ad intellectum id nomen referentes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 168:4)
aut, cum de altero intellectu certum est, de altero dubium:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 219:1)
verba quoque quaedam diversos intellectus habent, ut cerno.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 250:3)
rursus et finitio quodammodo est amphibolia, cum in duas partes diducatur intellectus nominis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 265:4)
primus enim intellectus est sua cuiusque rei appellatio, qua non semper utemur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 40:2)
quare proprietas non ad nomen, sed ad vim significandi refertur nec auditu, sed intellectu perpendenda est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 45:3)
item, quod commune et aliis nomen intellectu alicui rei peculiariter tribuitur, ut urbem Romam accipimus et venales novicios et corinthia aera, cum sint urbes aliae quoque et venalia multa et tam aurum et argentum quam aes Corinthium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 47:3)
intellectum enim adiuvant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 50:4)
etiam interiectione (qua et oratores et historici frequenter utuntur, ut medio sermone aliquem inserant sensum) impediri solet intellectus, nisi quod interponitur breve est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 54:1)
Vitanda in primis ambiguitas, non haec solum, de cuius genere supra dictum est, quae incertum intellectum facit, ut chremetem audivi percussisse Demean, sed illa quoque, quae, etiamsi turbare non potest sensum, in idem tamen verborum vitium incidit, ut si quis dicat, visum a se hominem libram scribentem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 54:3)
quod viderint, qui non putant esse vitanda, quia nec sit vox ulla natura turpis et, si qua est rei deformitas, alia quoque appellatione quacunque ad intellectum eundem nihilominus perveniat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 102:1)
sed quoniam vitia prius demonstrare aggressi sumus, ab hoc initium sit, quod κακέμφατον vocatur, sive mala consuetudine in obscenum intellectum sermo detortus est (ut ductare et patrare bella, apud Sallustium dicta sancte et antique ridentibus, si dis placet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 107:1)
atque, ut semel finiam, verbum omne, quod neque intellectum adiuvat neque ornatum, vitiosum dici potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 118:3)
vicina praedictae sed amplior virtus est ἔμφασισ, altiorem praebens intellectum quam quem verba per se ipsa declarant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 146:1)
quod si ad intellectum referas, minutio est, si ad obscuritatem, incrementum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 181:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION