라틴어 문장 검색

Laceratus quidam morsu vehementis canis Tinctum cruore panem misit malefico, Audierat esse quod remedium vulneris.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aesopus ad quendam de successu improborum.1)
Idem cubiculum hieme tepidissimum, quia plurimo sole perfunditur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 24:2)
Me gere, cum calidis perfundes imbribus artus, Damnaque sub gemmam fer pereuntis aquae - Sed, puto, te nuda mea membra libidine surgent, Et peragam partes anulus ille viri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1512)
At sine te, quamvis operosi vitibus agri Me teneant, quamvis amnibus arva natent, Et vocet in rivos currentem rusticus undam, Frigidaque arboreas mulceat aura comas, Non ego Paelignos videor celebrare salubres, Non ego natalem, rura paterna, locum - Sed Scythiam Cilicasque feros viridesque Britannos, Quaeque Prometheo saxa cruore rubent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1621)
sed quam Marte ferox et vinci nescius armis, tam numquam, facta pace, cruoris amans, adde quod ingenuas didicisse fideliter artes emollit mores nec sinit esse feros, nec regum quisquam magis est instructus ab illis, mitibus aut studiis tempora plura dedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 922)
araque, quae fuerat natura candida saxi, decolor adfuso tincta cruore rubet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 228)
nec te missa super iaculorum turba moratur, nec quae vipereo tela cruore madent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 711)
nec levis ambitio perfusaque gloria fuco magnarumque fames sollicitavit opum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권175)
ibat odoratis humeros perfusa capillis Maeonis aurato conspicienda sinu:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권204)
"per tibi ego hunc iuro fortem castumque cruorem perque tuos manes, qui mihi numen erunt, Tarquinium profuga poenas cum stirpe daturum, iam satis est virtus dissimulata diu."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권550)
pars cadit arce Iovis, ter denas curia vaccas accipit et largo sparsa cruore madet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권445)
virus edax superabat opem, penitusque recepta ossibus et toto corpore pestis erat, sanguine centauri Lernaeae sanguis echidnae mixtus ad auxilium tempora nulla dabat, stabat, ut ante patrem, lacrimis perfusus Achilles:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권245)
hinc cruor et caedes, infirmaque vincitur aetas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권390)
Ut qui perfusam miserorum saepe procorum Ipse suo melius sanguine tinxit humum :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 17:7)
Ut cruor Herculeos abiit diffusus in artus ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 28:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION