라틴어 문장 검색

Ille ad omnes ictus expositus non aegre tamen exceptum poplitibus corpus tuebatur, donec Indus duorum cubitorum sagittam - namque Indis, ut antea diximus, huius magnitudinis sagittae erant - ita excussit, ut per thoracem paulum super latus dextrum infigeret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 9:2)
Qui cum Nearchum excepisset convivio iamque cubitum iturus esset, Medii Larisaci obnixis precibus dedit, ut ad eum comissatum veniret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:95)
"O altitudo divitiarum et scientie et sapientie Dei", quis hic te non obstupescere poterit?
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 26:2)
nec satis est cara piscis averrere mensaignarum, quibus est ius aptius et quibus assislanguidus in cubitum iam se conviva reponet.
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장26)
"nonne vides" aliquis cubito stantem prope tangensinquiet, "ut patiens, ut amicis aptus, ut acer?
(호라티우스의 풍자, 2권, 05장27)
"ferit hic cubito, ferit assere duro alter, at hic tignum capiti incutit, ille metretam."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III97)
Igitur ubi semel se in Hispania movit illa gravis et luctuosa Punici belli vis atque tempestas destinatumque Romanis iam diu fulmen Saguntino igne conflavit, statim quodam impetu rapta medias perfregit Alpes et in Italiam ab illis fabulosae altitudinis nivibus velut caelo missa descendit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 9:1)
aquilae propter altissimam velocitatem volatus altitudinem solis ostendunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 69:4)
propterea et ad ipsum solem species draconis refertur, quia sol semper velut a quadam imae depressionis senecta in altitudinem suam ut in robur revertitur iuventutis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 2:2)
cuius vertex insignitus calatho et altitudinem sideris monstrat et potentiam capacitatis ostendit, quia in eum omnia terrena redeunt, dum inmisso calore rapiuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 15:5)
Gemini autem, qui alternis mortibus vivere creduntur, quid aliud nisi solem unum eundemque significant modo descendentem in ima mundi modo mundi in summam altitudinem resurgentem?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 22:1)
Testatur enim Terentius Varro in ea satura quae inscribitur περὶ κεραυνοῦ maiores solitos decimam Herculi vovere, nec decem dies intermittere quin pollucerent, populum ἀσύμβολον cum corona laurea dimitterent cubitum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 2:2)
Per planum ideo adieci, qui altitudines longissime aspicimus, quippe qui et caelum videmus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 15:3)
Pallia vicini qui refugit cubiti;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXIII8)
Iacet occupato galbinatus in lecto Cubitisque trudit hinc et inde convivas Effultus ostro Sericisque pulvillis.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXII3)

SEARCH

MENU NAVIGATION