라틴어 문장 검색

nam praeter id quod prudentis est, quod in quoque optimum est, si possit, suum facere, tum in tanta rei difficultate unum intuentes vix aliqua pars sequitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 159:1)
enim rerum ipsa natura voluit magnum effici cito praeposuitque pulcherrimo cuique operi difficultatem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 166:1)
increduli quidam et de ingenio suo pessime meriti, qui diligentiam putant facere sibi scribendi difficultatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 173:4)
quo pudendum est magis, si difficultatem facit doctrina.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 178:3)
ipsa denique utilissima est exercitationi difficultas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 209:2)
quid porro multus stilus et adsidua lectio et longa studiorum aetas facit, si manet eadem quae fuit incipientibus difficultas?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 237:1)
unum iam igitur huic loco, quod est sane summae difficultatis, videtur, quibus modis ea, quae sunt parum speciosa quaeque non dicere, si utrumlibet esset liberum, maluissemus, non tamen sint indecora dicentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 61:2)
illic plus difficultatis, ubi ipsos, contra quos dicimus, veremur .
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 69:5)
in ea quidquid notabile est, animo diligenter adfigunt, ut sine cunctatione ac mora partes eius omnes cogitatio possit percurrere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 113:1)
sed exercitatio eius talis sit qualis usus, ne silentio subsidat, sed firmetur consuetudine, qua difficultas omnis levatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 171:2)
nam et difficultatem inveniendi fatetur et segnitia solvit animos et, in quo est aliquid, temporibus praefinitis aquam perdit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 199:3)
in hac cunctatione sunt quaedam non indecentes, ut appellant scenici, morae, caput mulcere, manum intueri, infringere articulos, simulare conatum, suspiratione sollicitudinem fateri, aut quod quemque magis decet, eaque diutius, si iudex intendet animum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 305:2)
mox, quanquam per singulas prope partes labor cresceret, ne perderem, quae iam effecta erant, per omnes difficultates animo me sustentavi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 2:4)
quae scripta sunt aut posita in more civitatis, nullam habent difficultatem, cognitionis sunt enim, non inventionis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 91:1)
At Q. Metellus Celer cum tribus legionibus in agro Piceno praesidebat ex difficultate rerum eadem illa existumans, quae supra diximus, Catilinam agitare.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 57장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION