라틴어 문장 검색

Ceterum laudante filium pro rostris Tiberio senatus populusque habitum ac voces dolentum simulatione magis quam libens induebat, domumque Germanici revirescere occulti laetabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 12장1)
habitus tamen supremis honor ossaque tumulo Octaviorum inlata per decretum senatus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 44장9)
erant qui crederent in senectute corporis quoque habitum pudori fuisse:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 57장3)
Seianus genu vultuque et manibus super Caesarem suspensus opposuit sese incidentibus atque habitu tali repertus est a militibus qui subsidio venerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 59장5)
qualem diem Tiberius induisset, pari habitu, haud multum distantibus verbis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 20장2)
mox quia vulgus duro imperio habitum, probra ac verbera intentabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 47장10)
igitur Corbulo quaesito diu proelio frustra habitus et exemplo hostium circumferre bellum coactus, dispertit viris ut legati praefectique diversos locos pariter invaderent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 37장2)
Eodem anno Ruminalem arborem in comitio, quae octingentos et triginta ante annos Remi Romulique infantiam texerat, mortuis ramalibus et arescente trunco deminutam prodigii loco habitum est, donec in novos fetus revivesceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 58장1)
ipse placita maiorum colebat, habitu severo, casta et secreta domo, quantoque metu occultior, tanto plus famae adeptus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 22장5)
Contractus deinde omnis exercitus sub pellibus habitus est ad reliqua belli perpetranda.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 38장1)
coniunx ac filius castello, cui Arsamosata nomen est, abditi, data in praesidium cohorte ac disperso milite qui in uno habitus vagum hostem promptius sustentavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 10장8)
ea ex utilitate accepta decorem quoque novae urbi attulere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 43장9)
hortos suos ei spectaculo Nero obtulerat et circense ludicrum edebat, habitu aurigae permixtus plebi vel curriculo insistens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 44장10)
is raptus per milites et defensionem orsus, ferrum cuius argueretur olim religione patria cultum et in cubiculo habitum ac fraude liberti subreptum respondit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 55장4)
igitur matre libertina ortus quae corpus decorum inter servos libertosque principum vulgaverat, ex G. Caesare se genitum ferebat, quoniam forte quadam habitu procerus et torvo vultu erat, sive G. Caesar, scortorum quoque cupiens, etiam matri eius inlusit * * *
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 72장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION