라틴어 문장 검색

Crediderunt nonnulli et baptizabantur, mirantes simplicitatem innocentis uitae, ac dulcedinem doctrinae eorum caelestis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVI. 1:4)
nec, licet auctoribus perditis, excitatum ad scelera uulgus potuit recorrigi, atque ad simplicitatem fidei et caritatis, quae est in Christo, reuocari.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. V. 2:9)
Unde et illos Dei famulos ac Deo dilectos esse non nego, qui simplicitate rustica, sed intentione pia Deum dilexerunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 5:17)
Duxit autem uitam in magna humilitatis, mansuetudinis, continentiae, simplicitatis, et iustitiae perfectione.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVII. 2:1)
At ipse ueniens mox in ciuitate Hrofi, ubi defuncto Damiano episcopatus iam diu cessauerat, ordinauit uirum magis ecclesiasticis disciplinis institutum, et uitae simplicitate contentum, quam in saeculi rebus strenuum cui nomen erat Putta;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. II. 1:15)
neque enim possunt carmina, quamuis optime conposita, ex alia in aliam linguam ad uerbum sine detrimento sui decoris ac dignitatis transferri.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 1:17)
sicut ipse quoque tempore eodem nonnullis, sed uerbis obscurioribus, quae tamen postmodum manifeste intellegerentur, solita sibi simplicitate pandebat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX].3)
Tu autem, quia nunc ad corpus reuerti, et rursum inter homines uiuere debes, si actus tuos curiosius discutere, et mores sermonesque tuos in rectitudine ac simplicitate seruare studueris, accipies et ipse post mortem locum mansionis inter haec, quae cernis, agmina laetabunda spirituum beatorum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 4:5)
" Haec mihi cum dixisset, multum detestatus sum reuerti ad corpus, delectatus nimirum suauitate ac decore loci illius, quem intuebar, simul et consortio eorum, quos in illo uidebam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 4:7)
Iam mihi persolvet poenas, pulvisque decorem Detrahet et ventis horrida facta coma;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 97)
Illam, quidquid agit, quoquo uestigia mouit, componit furtim subsequiturque Decor;
(티불루스, Elegiae, 3권, De Sulpici Incerti Auctoris Elegiae6)
adeo rara eius fortuna decoris fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 117:4)
M. erat Valerius tribunus militum adulescens, qui haud indigniorem eo decore se quam T. Manlium ratus, prius sciscitatus consulis voluntatem in medium armatus processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 264:1)
atque utinam pro decore tantum hoc vobis et non pro salute esset certamen:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 431:2)
nunc ut id curem inpensius vestra quoque virtus dignitasque facit, quae ne in malis quidem oblitae decoris matronalis estis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 698:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION