라틴어 문장 검색

Nam cum e lege accusator sex horas, novem reus accepisset, ita diviserat tempora reus inter me et eum qui dicturus post erat, ut ego quinque horis ille reliquis uteretur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 9:5)
Proposuerat breve edictum, admonebat accusatores, admonebat reos exsecuturum se quae senatus consulto continerentur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 3:2)
Cornelius Priscus consularis et accusatoribus quae petebant et reo tribuit, vicitque numero.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 7:2)
Addidit etiam petendum a consulibus ut referrent sub exemplo legis ambitus de lege repetundarum, an placeret in futurum ad eam legem adici, ut sicut accusatoribus inquirendi testibusque denuntiandi potestas ex ea lege esset, ita reis quoque fieret.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 5 2:1)
Sed illam damnari etiam invito accusatore necesse erat:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 6:2)
Eumolpus respondit complexurum se libello quae rei publicae peteret, ceterum quod ad sepultos pertineret non accusatorem se sed advocatum Flavi Archippi, cuius mandata pertulisset.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 81 6:2)
Confiteor - siquid prodest delicta fateri;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 42)
Illa gemens patruique nefas delictaque Martis Errabat nudo per loca sola pede.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 625)
quod nisi delicti pars excusabilis esset, parva relegari poena futura fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 721)
ipse ego librorum video delicta meorum, cum sua plus iusto carmina quisque probet, auctor opus laudat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 95)
sive trahis vultus, equidem peccasse fatebor, delicti tamen est causa probanda mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 13)
"saepe deos aliquis peccando fecit iniquos, et pro delictis hostia blanda fuit;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권181)
Saepius instanti, sua ne delicta fateri nolle videretur, nomen terraeque suumque, quantaque maternae fuerit fiducia formae, indicat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 68:6)
Saepe tamen dubitat speratque miserrima falli indicioque fidem negat et, nisi viderit ipsa, damnatura sui non est delicta mariti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 66:8)
Sed enim damnare negatur hanc venerem pietas, coeuntque animalia nullo cetera delicto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION