라틴어 문장 검색

Satisque doleo, quod hortaris sponte - currentem, et me arbitraris indigere precibus, qui ne tibi quidem in eius dilectione concedam multoque plus accipiam quam tribuam beneficii tantarum recordatione virtutum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 1:2)
Cum etiam ipse non pecces, aliis peccare videatis, ut exemplo sis miseris, qui nominis tui auctoritate delinquant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:28)
"flet, si lacrimas conspexit amici, nec dolet;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III43)
Forsitan inpensae Virronem parcere credas, hoc agit ut doleas;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V74)
protinus ante meum quidquid dolet exue limen, pone domum et servos et quidquid frangitur illis aut perit, ingratos ante omnia pone sodales.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI60)
"nemo satis credit tantum delinquere quantum permittas:"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV82)
Legatos quippe nostros, ob ea quae deliquerant iure agentes, ne gladio quidem, sed ut victimas securi percutiunt, praefectos navium igne comburunt;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ILLYRICUM 3:1)
non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri, in nullo caput interea sit forte dolore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 3:7)
hinc indignatur se mortalem esse creatum nec videt in vera nullum fore morte alium se, qui possit vivus sibi se lugere peremptum stansque iacentem [se] lacerari urive dolere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 23:5)
Est enim vel dolentis vel irascentis dubitare quid agas:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 11:2)
Virgilius tantam deam, quod cuivis de honestis feminae deforme est, velut specie victam Paride iudicante doluisse et propter Catamiti pellicatum totam gentem eius vexasse commemorat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 11:1)
Quod tantum virum vel aestimasse vel in libros rettulisse mirandum est vel potius dolendum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 2:2)
ita scilicet quod, si nos, vel justiciarius noster, vel ballivi nostri, vel aliquis de ministris nostris, in aliquo erga aliquem deliquerimus, vel aliquem articulorum pacis aut securitatis transgressi fuerimus, et delictum ostensum fuerit quatuor baronibus de predictis viginti quinque baronibus, illi quatuor barones accedant ad nos vel ad justiciarium nostrum, si fuerimus extra regnum, proponentes nobis excessum;
(Magna Carta 63:3)
Nam praelata suis numquam diversa dolebit Castra ducis Magni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:31)
et adhuc, quamvis possederit omnem Italiam, extremo sedeat quod litore Magnus, Communem tamen esse dolet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION