라틴어 문장 검색

rursus omnes in eundem locum appulsae, qua steterunt promovent terram, et modo hac modo illa lacum reddunt auferuntque, ac tum demum cum medium tenuere non contrahunt.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 7:2)
Sed non sustinui inducere in animum, quominus illi eodem die facturum me indicarem, quod an facerem non deliberabam, expertus usu de eo quod destinaveris non esse consulendos quibus consultis obsequi debeas.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 6:5)
Ubi coepi crimen attingere, reum destinare, adhuc tamen sine nomine, undique mihi reclamari.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 7:2)
Sed confodias licet, dum modo iam nunc destines diem, quo et de illis et de his coram exigere possimus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 13:3)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Ut primum me, domine, indulgentia vestra promovit ad praefecturam aerarii Saturni, omnibus advocationibus, quibus alioqui numquam eram promiscue functus, renuntiavi, ut toto animo delegato mihi officio vacarem.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 3 A1)
Quibus ex causis et a divo patre tuo petieram, ut illum in amplissimum ordinem promoveret.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 4 2:1)
Nunc destino partim orariis navibus, partim vehiculis provinciam petere.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 152)
promovet Ausonium filius imperium;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 234)
mox honor eripitur, matronaque destinat omnis ingratos nulla prole novare viros, neve daret partus, ictu temeraria caeco visceribus crescens excutiebat onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권345)
Destinat hunc Minos thalamo removere pudorem multiplicique domo caecisque includere tectis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 16:2)
Erigitur laqueoque innectere fauces destinat et zona summo de poste revincta care vale Cinyra causamque intellege mortis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 41:8)
destinat imperio clarum praenuntia veri fama Numam;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 3:2)
Quaedam etiam pecuniae sunt destinatae ad genera productionis et vectionis quae minorem insumunt energiam et minorem postulant quantitatem materiae primae, sicut etiam ad rationes constructionis vel restitutionis aedificiorum, aptiore efficacitate energetica praeditorum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 37:7)
61. Multis de finitis quaestionibus Ecclesia nihil habet definiti quod suadeat atque intellegit meditatam disputationem esse auscultandam promovendamque inter scientiae cultores, variis opinationibus observatis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 78:1)
93. Hodie inter credentes ac non credentes convenit terram potissimum commune esse patrimonium, cuius fructus omnium commoditati destinari debent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 125:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION