라틴어 문장 검색

Omni igitur tractu violentus hostis, a dextris atque laevis et a medio septentrionis erupit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ALLOBROGUM 2:3)
Prima dux fugae regina cum aurea puppe veloque purpureo in altum dedit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 8:1)
tum portas propter aena signa manus dextras ostendunt adtenuari saepe salutantum tactu praeterque meantum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:23)
et fugere ad puppim colles campique videntur, quos agimus praeter navem velisque volamus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 14:7)
dextra parte caput canis exoritur, mansueta specie blandientis:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 14:1)
Idem Aegyptii volentes ipsius solis nomine dicare simulachrum figuravere raso capite, sed dextra parte crine remanente.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 14:1)
Nam is per menses sex hibernos sinistro incubat lateri, ab aequinoctio verno supra dextrum latus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 18:3)
sicut et sol ab eodem tempore dextrum hemisphaerium, reliquo ambit sinistrum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 18:4)
Adduxit longe, donec curvata coirent Inter se capita, et manibus iam tangeret aequis, Laeva aciem ferri, dextra nervoque papillam.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 2:4)
Hei mihi, qualis erat, quantum mutatus ab illo Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli, Vel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignes!
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 6:1)
Dextrum Scylla latus, laevum inplacata Charybdis Obsidet, atque imo barathri ter gurgite vastos Sorbet in abruptum fluctus, rursusque sub auras Erigit alternos et sidera verberat unda.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 4:1)
Prosequitur surgens a puppi ventus euntes.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 16:1)
Quod noster dixit κατόπισθε νεὼς, vester ait surgens a puppi satis decore:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 16:3)
In qua quidem re, quo vobis studium nostrorum magis conprobetur, non reticebimus rem paucissimis notam, reprehensum Euripidem ab Aristotele, qui ignorantiam istud Euripidis fuisse contendit, Aetolos enim non laevum pedem habere nudum, sed dextrum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 19:1)
Iuppiter omnipotens, utinam non tempore primo Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 42:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION