라틴어 문장 검색

sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum difficilis magis ad credendum constet, itemque nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam, quod non paulatim minuant mirarier omnes, principio caeli clarum purumque colorem quaeque in se cohibet, palantia sidera passim, lunamque et solis praeclara luce nitorem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 23:15)
nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur, non ita difficile est quam captum retibus ipsis exire et validos Veneris perrumpere nodos.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:5)
nec me animi fallit quam res nova miraque menti accidat exitium caeli terraeque futurum, et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 3:3)
Nihil enim huic operi insertum puto aut cognitu inutile aut difficile perceptu, sed omnia quibus sit ingenium tuum vegetius, memoria adminiculatior, oratio sollertior, sermo incorruptior, nisi sicubi nos sub alio ortos caelo Latinae linguae vena non adiuvet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 11:1)
Id Graeci fecerunt, quoniam erat operosum atque difficile omnibus annis undecim dies et quadrantem intercalare.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 10:1)
Pompeis difficile est.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 11:4)
Uterque in catalogo suo post difficilium rerum vel nominum narrationem infert fabulam cum versibus amoenioribus, ut lectoris animus recreetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 1:1)
Fuit enim hic poeta ut scrupulose et anxie ita dissimulanter et quasi clanculo doctus, ut multa transtulerit quae unde translata sint difficile sit cognitu.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 1:4)
Ait enim pecudes simplici uti cibo, et ideo expugnari difficilius earum quam hominum sanitatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 6:2)
Unde et haec aetas ad flexum fit difficilior, quod est indicium siccitatis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 19:2)
Dicas, quaeso, quae causa difficile digestu facit isicium, quod ab insectione insicium dictum amissione n littera postea quod nunc habet nomen optinuit, cum multum in eo digestionem futuram iuverit tritura tam diligens et quicquid grave erat carnis absumpserit consummationemque eius multa ex parte confecerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 1:3)
Inde hoc genus cibi difficile digeritur, unde putas ei digestionem ante provisam.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 2:2)
Certe si putas ea quae calidiora sunt difficilius congelascere, congruens erat nec oleum concrescere et ea quae frigidiora sunt facile gelu cogi:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 29:5)
O faciles dare summa deos, eademque tueri Difficiles!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:61)
Nolo nimis facilem difficilemque nimis.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LVII2)

SEARCH

MENU NAVIGATION