라틴어 문장 검색

Eius autem vinculum est ratio et oratio, quae docendo, discendo, communicando, disceptando, iudicando conciliat inter se homines coniungitque naturali quadam societate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 67:4)
Quare expetenda quidem magis est decernendi ratio quam decertandi fortitudo, sed cavendum, ne id bellandi magis fuga quam utilitatis ratione faciamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 104:1)
Itaque lex ipsa naturae, quae utilitatem hominum conservat et continet, decernet profecto, ut ab homine inerti atque inutili ad sapientem, bonum, fortem virum transferantur res ad vivendum necessariae, qui si occiderit, multum de communi utilitate detraxerit, modo hoc ita faciat, ut ne ipse de se bene existimans seseque diligens hanc causam habeat ad iniuriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 37:1)
Itaque decrevit senatus, ut ille veterator et callidus vinctus ad Hannibalem duceretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 147:8)
Tum ille 'non sum' inquit 'nescius, Scaevola, ista inter Graecos dici et disceptari solere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 45:1)
Iterum autem peccant, cum genus hoc causarum, quod in scripti interpretatione versatur, ab illis causis, in quibus, qualis quaeque res sit, disceptatur, seiungunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 112:1)
'ac sic decrevi philosophari potius, ut Neoptolemus apud Ennium "paucis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 156:2)
Reos autem appello non eos modo, qui arguuntur, sed omnis, quorum de re disceptatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 183:3)
me pro meo sodali, qui mihi in liberum loco more maiorum esse deberet, et pro mea omni fama prope fortunisque decernere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 200:2)
sed si in ipso illo gladiatorio vitae certamine, quo ferro decernitur, tamen ante congressum multa fiunt, quae non ad vulnus, sed ad speciem valere videantur, quanto hoc magis in oratione est spectandum, in qua non vis potius quam delectatio postulatur!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 317:2)
Quamquam non haec ita statuo atque decerno, ut desperem Latine ea, de quibus disputavimus, tradi ac perpoliri , patitur enim et lingua nostra et natura rerum veterem illam excellentemque prudentiam Graecorum ad nostrum usum moremque transferri, sed hominibus opus est eruditis, qui adhuc in hoc quidem genere nostri nulli fuerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 95:1)
contrariisque rebus in adversarios conferendis et cum eis qui disceptant aliqua coniunctionis aut causa aut spe significanda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 2:7)
quae non simpliciter spectatur sed ex comparatione non numquam, ut cum de verissimo accusatore disceptatur aut cum hereditatis sine lege aut sine testamento petitur possessio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 28장 1:6)
Nam omnia quae de iure civili aut de aequo et bono disceptantur cadunt in eam formam causa- rum, in qua quale quid sit ambigitur, de qua dicturi sumus, quae in aequitate et in iure maxime consistit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 28장 3:4)
in qua quid veniat in iudicium et de quo disceptetur quaeri solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 30장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION