라틴어 문장 검색

Necessariae sunt sedes disputationis in quibus omnes illi qui quodammodo directe vel indirecte se sentiunt implicatos (agricultores, consumptores, auctoritates, docti viri mulieresque, vivaria, gentes infectis agris proximae et alii) suas exponere possint quaestiones vel ad latam cognitionem et fide dignam accedere ut deliberationes adhibeantur ad commune bonum assequendum praesens futurumque.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 176:5)
Ipsa cogitationem quoque postulat disputationemque de condicionibus vitae et de societate an sit futura, addita honestate vocandi in dubium exemplaria progressionis, productionis et consumptionis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 182:2)
Novissimis decenniis ambitalibus de quaestionibus ampla instituta est publica disputatio, quae effecit ut in civili societate eximium studium liberalisque actuositas augeretur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 216:4)
Cum Litterae hae encyclicae conscribebantur, disputatio vehementior est facta.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 220:7)
Nos credentes facere non possumus quin pro felici exitu hodiernarum disputationum Deum deprecemur, ne advenientes generationes ob imprudentes cunctationes quaedam detrimenta patiantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 220:8)
185. In unaquaque disputatione quae ad ergolabicam operam attinet quaedam interrogationes sunt struendae, ut discernatur utrum verum integrumque progressum feratur:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 238:1)
188. Disputationes oriuntur de ambitus quaestionibus, de quibus difficile est ut consentio obtineatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 241:1)
Leve est reapse cogitare ethica principia meris verbis demonstrari posse, ab omni contextu seposita, atque quod per religiosum sermonem manifestantur, in publicis disputationibus vi ac pondere non exuuntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 254:6)
Hoc ipso in loco contentionis sancti Pauli cardo cum Pharisaeis ponitur, disputatio de salute per fidem aut per legis opera.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 30:7)
solus homo emeruit Domini formabile dextra os capere, et fabro Deitatis Agmine nasci, quorsum igitur limo tanta indulgentia nostro contigit, ut Domini manibus tractatus honora arte sacer fieret, tactu iam nobilis ipso?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3344)
non est huius temporis perpetua illa de hoc genere disputatio, quibus rebus benevolus et simulator diiudicari possit;
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 8:3)
schemata utraque, id est figuras, quaeque λέξεωσ quaeque διανοίασ vocantur, quorum ego sicut troporum tractatum in eum locum differo, quo mihi de ornatu orationis dicendum erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 318:2)
quanquam hi quoque ab illo generali tractatu ad quasdam deduci species solent, ut si ponatur adulter caecus, aleator pauper, petulans senex.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 66:2)
itaque disputatio ilia contra Gorgian ita clauditur, βούλεσθαι δίκαια πράττειν;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 236:2)
quae a forensi ratione diiungitur et est accommodata privatis disputationibus, cuius vis eadem profecto est quae dialecticae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 57:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION