라틴어 문장 검색

DE voluptate veteres philosophi diversas sententias dixerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, V 2:1)
deque ea re Favorini philosophi cum brevitate eleganti sententia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VIII 1:2)
Hanc sententiam memini a Favorino inter ingentes omnium detornatam inclusamque verbis his paucissimis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VIII 4:1)
Quis modus sit vertendi verba in sententiis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 1:1)
QUANDO ex poematis Graecis vertendae imitandaeque sunt insignes sententiae, non semper aiunt enitendum ut omnia omnino verba in eum in quem dicta sunt modum vertamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 2:1)
Et quoniam de transferendis sententiis loquor, memini audisse me ex Valerii Probi discipulis, docti hominis et in legendis pensitandisque veteribus scriptis bene callidi, solitum eum dicere, nihil quicquam tam inprospere Vergilium ex Homero vertisse quam versus hos amoenissimos, quos de Nausicaa Homerus fecit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 13:1)
Sed Annaeus Cornutus, homo sane pleraque alia non indoctus neque inprudens, in secundo tamen librorum, quos De Figuris Sententiarum conposuit, egregiam totius istius verecundiae laudem insulsa nimis et odiosa scrutatione violavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, X 6:1)
De reo septem iudices cognoscant eaque sententia sit rata, quam plures ex eo numero dixerint.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XV 8:2)
Petitur ad supplicium ex sententia trium iudicum et contradicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XV 9:1)
Refert etiam plerasque sententias quas in declamandis controversiis lepide arguteque dictas putat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XVI 5:1)
Sicuti hanc quoque sententiam ponit ex huiuscemodi controversia:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XVI 6:1)
Varro autem cum de parte orbis quae Europa dicitur dissereret, in tribus primis eius terrae fluminibus Rodanum esse ponit, per quod videtur eum facere Histro aemulum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VII 3:1)
MATURE nunc significat propere et cito contra ipsius verbi sententiam;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 2:1)
Homo, inquit, stulte et nihili, si te a malis exemplis auctoritates et rationes philosophiae non abducunt, ne illius quidem Demosthenis vestri sententia tibi in mentem venit, quae, quia lepidis et venustis vocum modis vincta est, quasi quaedam cantilena rhetorica facilius adhaerere memoriae tuae potuit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIX 3:2)
Haec Plato sub persona quidem, sicuti dixi, non proba, set cum sensus tamen intellegentiaeque communis fide et cum quadam indissimulabili veritate disseruit, non de illa scilicet philosophia, quae virtutum omnium disciplina est quaeque in publicis simul et privatis officiis excellit civitatesque et rempublicam, si nihil prohibeat, constanter, fortiter et perite administrat, sed de ista futtili atque puerili meditatione argutiarum, nihil ad vitam neque tuendam neque ordinandam promovente, in qua id genus homines consenescunt male feriati, quos philosophos esse et vulgus putat et is putabat, ex cuius persona haec dicta sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXII 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION