라틴어 문장 검색

si est Aristoxeni harmonia, dissolvetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 24:4)
ego vero illi maximam gratiam habeo, qui me ea poena multaverit, quam sine mutuatione et sine versura possem dissolvere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 99:7)
illud enim, quod me angebat, non eximis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 29:6)
Nam quod aiunt plerosque consolationibus nihil levari adiunguntque consolatores ipsos confiteri se miseros, cum ad eos impetum suum fortuna converterit, utrumque dissolvitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 73:7)
Ecce avia aut metuens divum matertera cunis exemit puerum, frontemque atque uda labella infami digito et lustralibus ante salivis expiat, urentis oculos inhibere petita;
(페르시우스, 풍자, satire 232)
haec sibi corrupto casiam dissolvit olivo, et Calabrum coxit vitiato murice vellus;
(페르시우스, 풍자, satire 252)
"faenoris accedat merces, hinc exime sumptus."
(페르시우스, 풍자, satire 650)
| Stabat inter haec Giton et risu dissolvebat ilia sua.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 24:9)
Confusus hac denuntiatione Eumlolpus non quaesiit iracundiae causam, sed continuo limen egressus adduxit repente ostium cellae meque nihil tale expectantem inclusit, exemitque raptim clavem et ad Gitona investigandum cucurrit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 94:16)
97 P.L.M. Iudaeus licet et porcinum numen adoret et caeli summas advocet auriculas, ni tamen et ferro succiderit inguinis oram et nisi nodatum solverit arte caput, exemptus populo sacra migrabit ab urbe et non ieiuna sabbata lege premet.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 24:1)
Ascendit navem, quam tempestas horrida Simul et vetustas medio dissolvit mari.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De Simonide.5)
Nam cum omnes homines ad custodiam eius natura restrinxerit, nos contra multum ac diu pensitatus amor liberalitatis communibus avaritiae vinculis eximebat, tantoque laudabilior munificentia nostra fore videbatur, quod ad illam non impetu quodam, sed consilio trahebamur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 9:1)
Quid enim miserius quam exsectum et exemptum honoribus senatoriis, labore et molestia non carcere?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 12 3:1)
Collegae optimi meique amantissimi, de communis officii necessitatibus praelocuti, excusare me et eximere temptarunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 3:1)
In secessu solum balinei tempus studiis eximebatur - cum dico balinei, de interioribus loquor;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION