라틴어 문장 검색

alioqui fortius finem sui suorumque pateretur, si speraret, ut omnia illa, sic vitam mortemque per vices ire et composita dissolvi, dissoluta componi, in hoc opere aeternam artem cuncta temperantis dei verti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 14:3)
Nam et in grammatice et in arte medendi aut gubernandi videmus bona humillimis quibusque contingere."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 15:5)
voluptas ultro dissolvit et omne robur emollit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 10:5)
nunc iam et aetate quassata et longa desidia, quae iuuenilem quoque animum dissoluit, eo perducta est, ut etiamsi potest aliquid praestare, non possit promittere:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 3:2)
Et cum hoc unum puero noceat quod ex meretrice natus est, omnes operam dederunt, ut quantuni controuersia licebat huic uitio mederentur efficerentque ne quicquam in illa uideretur meretricis fuisse nisi nomen.
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 7:6)
Et medici alligant et corporibus nostris ut medeantur uim adferunt.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 6:15)
Morbis medemur nec irascimur ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 104:3)
mollem medicinam desiderat ipsumque medentem minime infestum aegro.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 104:5)
hoc erit non molli via mederi, sed urere ac secare.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 8:5)
Patere illum generi humano iam diu aegro et affecto mederi, patere quicquid prioris principis furor concussit in suum locum restituere ac reponere !
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 77:2)
Quae si aut parum respondere ingenio tuo aut parum mederi dolori videbuntur, cogita, quam non possit is alienae vacare consolationi, quem sua mala occupatum tenent, et quam non facile latina ei homini verba succurrant.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 116:2)
maria sorbebit, flumina avertet et commercio gentium rupto societatem generis humani coetumque dissolvet ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 159:5)
Ceteri sapientes molliter et blande, ut fere domestici et familiares medici aegris corporibus, non qua optimum et celerrimum est medentur sed qua licet ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 2:2)
Itaque ne succenset quidem, si quid in morbo petulantius ausi sunt adversus medentem, et quo animo honores eorum nihilo aestimat, eodem parum honorifice facta.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 67:3)
non enim nocet sed medetur specie nocendi.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 33:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION