라틴어 문장 검색

quae tamen ita dicet dupliciter esse te iniustum, cum et alienum adpetas, qui mortalis natus condicionem postules inmortalium et graviter feras te, quod utendum acceperis, reddidisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 36:8)
Itaque dicuntur non nulli in maerore, cum de hac communi hominum condicione audivissent, ea lege esse nos natos, ut nemo in perpetuum esse posset expers mali, gravius etiam tulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 59:2)
nam et necessitas ferendae condicionis humanae quasi cum deo pugnare prohibet admonetque esse hominem, quae cogitatio magno opere luctum levat, et enumeratio exemplorum, non ut animum malivolorum oblectet, adfertur, sed ut ille qui maeret ferundum sibi id censeat, quod videat multos moderate et tranquille tulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 60:5)
Erit igitur in consolationibus prima medicina docere aut nullum malum esse aut admodum parvum, altera et de communi condicione vitae et proprie, si quid sit de ipsius qui maereat disputandum, tertia summam esse stultitiam frustra confici maerore, cum intellegas nihil posse profici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 77:1)
quae quo facilius expressa cernatur, explicanda est oratione communis condicio lexque vitae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 62:4)
bestiae v. bestiae humana condicio lexque vitae sim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.96)
condicio humana) 335 13 393 14 (aliter 285 15) libra Critolai 427 13 λογικά 377 14 logica pars philosophiae indicatur 435 6 436 24437 5 (437 2 disserendi ratio = διαλεκτική?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.119)
futuri, condicionis humanae ( praemeditatio) 337 7 334 18 335 12 347 3 μελαγχολία melancholicus 322 1 258 12 memoria 245 27248 11 249 25 250 16 251 14 253 4 mens = ratio (λογικόν vel λόγοσ) 400 16 253 2 258 3 321 21 421 29 (perfecta mens, id est absoluta ratio) 434 15.17 436 14 (ratio mensque, de deo cf.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.124)
Ego qui vetustissimam consuetudinem putabam in sanguinis pignus transisse nihil timui, immo condicionem praecipiti festinatione rapui commisique iudici litem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 80:10)
Itaque aut fallor, aut fortuna communis coepit redire ad paenitentiam tuam". . . Omnes, qui in testamento meo legata habent, praeter libertos meos hac condicione percipient, quae dedi, si corpus meum in partes conciderint et astante populo comederint . . . Apud quasdam gentes scimus adhuc legem servari, ut a propinquis suis consumantur defuncti, adeo quidem, ut obiurgentur aegri frequenter, quod carnem suam faciant peiorem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 141:3)
Eadem est condicio tibi, Praestare domino si par officium potes.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Lupus ad canem.8)
apibus condicio placet.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Apes et fuci vespa iudice.8)
Harum autem matrem fecit heredem senex Sub condicione totam ut fortunam tribus Aequaliter distribuat, sed tali modo:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.6)
Socer Pompeius Iulianus, cum cetera vita tum vel hoc uno magnus et clarus, quod ipse provinciae princeps inter altissimas condiciones generum non honoribus principem, sed sapientia elegit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 8:2)
Et sane de posteris et his pluribus cogitanti, hic quoque in condicionibus deligendis ponendus est calculus.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION