라틴어 문장 검색

haec eadem illi omnia cum faciunt, hilares nitidique vocantur, nostra dabunt alios hodie convivia ludos, conditor Iliados cantabitur atque Maronis altisoni dubiam facientia carmina palmam, quid refert, tales versus qua voce legantur?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI57)
Accipe quae contra valeat solacia ferre et qui nec cynicos nec stoica dogmata legit a cynicis tunica distantia, non Epicurum suspicit exigui laetum plantaribus horti, curentur dubii medicis maioribus aegri:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII48)
sed quo divitias haec per tormenta coactas, cum furor baut dubius, cum sit manifesta phrenesis, ut locuples moriaris, egentis vivere fato?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV48)
Ad tutelam novae urbis sufficere vallum videbatur, cuius dum angustias Remus increpat saltu, dubium an iussu fratris, occisus est:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 16:1)
Haec dolose pretium rei quae gerebant in sinistris petiverat, dubium clipeos an armillas;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 20:2)
dubium, uter maiore animo:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 17:4)
Dubium deinde non erit quin ultimum illum diem habitura fuerit Roma quintumque intra diem epulari Annibal in Capitolio potuerit, si, quod Poenum illum dixisse Maharbalem Bomilcaris ferunt, Annibal quem ad modum sciret vincere, sic uti victoria scisset.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 19:1)
Actum erat procul dubio, si vir ille se cum fratre iunxisset.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 50:1)
Europa iam dubio procul iure belli ad Romanos pertinebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SYRIACUM REGIS ANTIOCHI 7:1)
Quippe regnum pariter et bellum vir ultimae sortis Andriscus invaserat, dubium liber an servus, mercennarius certe;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM TERTIUM 3:2)
Critolaus causa belli, qui libertate a Romanis data adversus ipsos usus est legatosque Romanos, dubium an et manu, certe oratione violavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ACHAICUM 2:1)
Consultone id egerit imperator, an errorem in consilium verterit, dubium;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 8:2)
Cumque damnatorum civium bona addicente Sulla quamvis male capta iure tamen tenerentur, repetitio eorum procul dubio labe- factabat compositae civitatis statum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE SUB LEPIDO 3:2)
circa templa imagines, in theatro distincta radiis corona, suggestus in curia, fastigium in domo, mensis in caelo, ad hoc pater ipse patriae perpetuusque dictator, novissime, dubium an ipso volente, oblata pro rostris ab Antonio consule regni insignia.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 91:1)
adiutamur enim dubio procul atque alimur nos certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 19:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION