라틴어 문장 검색

itaque in eiusmodi locis primum fossae sunt faciendae latitudinibus et altitudinibus quam amplissimis, deinde fundamentum muri deprimendum est infra alveum fossae et id extruendum est ea crassitudine, ut opus terrenum facile sustineatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장17)
In eiusmodi temporibus tunc eae ambulationes aperiuntur et mensurae tributim singulis capitibus designantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장39)
eiusmodi possessiones et viatica liberis oportere parari, quae etiam e naufragio una possent enatare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말6)
quod vero meridianis regionibus excipitur, rubra procreatur potestate, et ideo hoc Rhodo etiam insula creatur ceterisque eiusmodi regionibus, quae proximae sunt solis cursui.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 13장6)
tenuis iuncus, salix erratica, alnus, vitex, harundo, hedera aliaque, quae eiusmodi sunt, quae non possunt nasci per se sine umore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장25)
ibi enim ex eiusmodi locis et fontibus in asty et ad portum Piraeum ducti sunt salientes, e quibus bibit nemo propter eam causam, sed lavationibus et reliquis rebus utuntur, bibunt autem ex puteis et ita vitant eorum vitia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장21)
> ἠ`ν δε` λάβηͺσ κοίλου βοτανήδεοσ ἀγλαο`ν ὕδωρ <ἄκρα μόνον δολιχοῦ χείλεοσ ἁψάμενοσ,> αὐτῆμαρ πριστῆρεσ ἐ<πι` χθονι` δαιτο`σ ὀδόντεσ> πίπτουσιν, γενύων ὀρφανα` θέντεσ ἕδη. Sunt etiam nonnullis locis fontium proprietates, quae procreant qui ibi nascuntur egregiis vocibus ad cantandum, uti Tarso, Magnesiae, aliis eiusmodi regionibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장96)
interim cum esset inter nos de aquae potestate et eius virtutibus sermo, exposuit esse in ea terra eiusmodi fontes, ut, qui ibi procrearentur, voces ad cantandum egregias haberent, ideoque semper transmarinos catlastros emere formosos et puellas maturas eosque coniungere, ut, qui nascerentur ex his, non solum voce egregia sed etiam forma essent non invenusta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장106)
inter quae cum evidens mors sit, multo evidentior est, si iam longum quoque id vitium est, id maxime etiam, si in corpore senili est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장115)
inter quae cum euidens mors sit, multo euidentior est, si iam longum quoque id uitium est, id maxime etiam, si in corpore senili est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 33:3)
Inter quae quum evidens mors sit, multo evidentior est, si jam longum quoque id vitium est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 33:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION