라틴어 문장 검색

Frequenter hortatus es, ut epistulas, si quas paulo curatius scripsissem, colligerem publicaremque.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 1 1:1)
Disputat subtiliter graviter ornate, frequenter etiam Platonicam illam sublimitatem et latitudinem effingit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 5:2)
' Premit sane quod elegit, sed in eligendo frequenter errat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 14:4)
Itaque audis frequenter ut illud:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 21:1)
sic ad omnes honores meos ex secessibus accucurrit, cum iam pridem eiusmodi officiis renuntiasset;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 8:3)
Actionem et a te frequenter efflagitatam, et a me saepe promissam, exhibui tibi, nondum tamen totam;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 1:1)
Quod ut tibi magis liqueat, haruspicem consulam, quem sum frequenter expertus.'
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 4:1)
Facit hoc Regulus non minus scelerate quam frequenter, quod iram deorum, quos ipse cotidie fallit, in caput infelicis pueri detestatur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 6:1)
Frequenter comoedis cena distinguitur, ut voluptates quoque studiis condiantur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 9:3)
Ducebar etiam quod decesserat Classicus, amotumque erat quod in eiusmodi causis solet esse tristissimum, periculum senatoris.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 7:1)
Nam cum Corneliam Vestalium maximam defodere vivam concupisset, ut qui illustrari saeculum suum eiusmodi exemplis arbitraretur, pontificis maximi iure, seu potius immanitate tyranni licentia domini, reliquos pontifices non in Regiam sed in Albanam villam convocavit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 6:1)
Illa nunc ad Vestam, nunc ad ceteros deos manus tendens, multa sed hoc frequentissime clamitabat:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 7:2)
nam vel instituere vel reducere eiusmodi exemplum non nisi severi, institutum reductumve exercere etiam lenissimi possunt.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 29 3:4)
Quamvis enim agendis causis distringeretur, scribebat tamen exitus occisorum aut relegatorum a Nerone et iam tres libros absolverat subtiles et diligentes et Latinos atque inter sermonem historiamque medios, ac tanto magis reliquos perficere cupiebat, quanto frequentius hi lectitabantur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 3:1)
semper aer spiritu aliquo movetur, frequentius tamen auras quam ventos habet.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION