라틴어 문장 검색

itaque ad pingendum fingendum, ad scalpendum, ad nervorum eliciendos sonos ad tibiarum apta manus est admotione digitorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 150:3)
nos e terrae cavernis ferrum elicimus rem ad colendos agros necessariam, nos aeris argenti auri venas penitus abditas invenimus et ad usum aptas et ad ornatum decoras.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 151:6)
adpetuntur autem quae secundum naturam sunt, declinantur contraria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 33:5)
Principio generi animantium omni est a natura tributum, ut se, vitam corpusque tueatur, declinet ea, quae nocitura videantur, omniaque, quae sint ad vivendum necessaria, anquirat et paret, ut pastum, ut latibula, ut alia generis eiusdem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 15:1)
Quibus vitiis declinatis quod in rebus honestis et cognitione dignis operae curaeque ponetur, id iure laudabitur, ut in astrologia C. Sulpicium audivimus, in geometria Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 26:2)
quae autem parva videntur esse delicta neque a multis intellegi possunt, ab iis est diligentius declinandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 186:2)
Ego enim, qui ab ineunte aetate incensus essem studio utriusque vestrum, Crassi vero etiam amore, cum ab eo nusquam discederem, verbum ex eo numquam elicere potui de vi ac ratione dicendi, cum et per me ipsum egissem et per Drusum saepe temptassem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 97:1)
disputandumque de omni re in contrarias partis et, quicquid erit in quaque re, quod probabile videri possit, eliciendum [atque dicendum];
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 158:2)
te, quem ego totiens omni ratione temptans ad disputandum elicere non potuissem, permulta de eloquentia cum Antonio disseruisse et tamquam in schola prope ad Graecorum consuetudinem disputasse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 13:6)
Sed, ut eo revocetur, unde huc declinavit oratio, ex tribus istis clarissimis philosophis, quos Romam venisse dixisti, videsne Diogenem eum fuisse, qui diceret artem se tradere bene disserendi et vera ac falsa diiudicandi, quam verbo Graeco διαλεκτικήν appellaret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 157:1)
Haec vero, quae sunt in philosophia, ingeniis eruuntur ad id, quod in quoque veri simile est, eliciendum acutis atque acribus eaque exercitata oratione poliuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 79:5)
unum ad persequendum aliquid aut declinandum, ut quibus rebus adipisci gloriam possis aut quo modo invidia vitetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 18장 3:2)
deinde tepefactum vapore et compressu suo diffundit et elicit herbescentem ex eo viriditatem, quae nixa fibris stirpium sensim adolescit culmoque erecta geniculato vaginis iam quasi pubescens includitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 66:5)
Quis igitur elicere causas praesensionum potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 21:2)
quis igitur elicere causas praesensionum potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION