라틴어 문장 검색

maius mihi bellum Mycenis restat, ut Cyclopia eversa manibus saxa nostris concidant.
(세네카, Hercules Furens 14:27)
non spargis facem imitata fratrem et mittis ereptam Iovi meque ipsa perdis?
(세네카, Hercules Oetaeus 13:35)
laus tibi erepta incluta est, ingens triumphus:
(세네카, Hercules Oetaeus 13:36)
ereptus thalamis Phasidis horridi, effrenae solitus pectora coniugis invita trepidus prendere dextera, felix Aeoliam corripe virginem . nunc primum soceris, sponse, volentibus.
(세네카, 메데아 2:12)
vix ipsa tantum, vix adnue credo malum, hoc facere Iason potuit, erepto patre patria atque regno sedibus solam exteris deserere durus?
(세네카, 메데아 3:2)
sternam et evertam omnia.
(세네카, 메데아 7:18)
Fulgore primo captus et fragili bono fallacis aulae quisquis attonitus stupet, subito latentis ecce Fortunae impetu modo praepotentem cernat eversam domum stirpem que Claudi, cuius imperio fuit subiectus orbis, paruit liber diu Oceanus et recepit invitus rates.
(세네카, 옥타비아 1:9)
furit ereptam pelagoque dolet vivere matrem impius, ingens geminatque nefas:
(세네카, 옥타비아 5:34)
perempta ferro, foeda vulneribus sacros intra penates spiritum effudi gravem erepta pelago, sanguine extinxi meo nec odia nati:
(세네카, 옥타비아 9:37)
quaecumque claro marmore effigies stetit aut aere fulgens, ora Poppaeae gerens, afflicta vulgi manibus et saevo iacet eversa ferro;
(세네카, 옥타비아 12:8)
ille ferocem iussit Achillem pulsare lyram, fregit Danaos, fregit Atridem, regna evertit Priami, claras diruit urbes:
(세네카, 옥타비아 12:17)
quatiunt altas saepe procellae aut evertit Fortuna domos.
(세네카, 옥타비아 13:35)
me petat ferro parens, me gnatus, in me coniuges arment manus fratresque, et aeger populus ereptos rogis iaculetur ignes, saeculi crimen vagor, odium deorum, iuris exitium sacri, qua luce primum spiritus hausi rudes iam morte dignus, redde nunc animos acres, nunc aliquid aude sceleribus dignum tuis.
(세네카, 오이디푸스 11:40)
ereptos mihi restitue manes, impius frustra invoco mortem relictam - crudus et leti artifex, exitia machinatus insolita effera, nunc tibimet ipse iusta supplicia irroga.
(세네카, 파이드라 17:11)
patriam ac penates neve, quas regere expetis, everte Thebas.
(세네카, Phoenissae 566:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION