라틴어 문장 검색

at Guilelmus Meyer collega nuper morte nobis ereptus, qui qua erat humanitate a me rogatus correctorum manus examinavit, quominus Kc librariorum aequalem fuisse et ad eorum exemplar librum correxisse credamus - id quod lectionum natura suadet - nihil obstare statuit, alterum correctorem K2, qui alio codice usus est, uno tantum duobusve saeculis recentiorem fuisse censuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말93)
non enim cum socero bellum gessisset, non inparatus arma sumpsisset, non domum reliquisset, non ex Italia fugisset, non exercitu amisso nudus in servorum ferrum et manus incidisset, non liberi defleti, non fortunae omnes a victoribus possiderentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 85:7)
hanc sententiam significare videtur Laconis illa vox, qui, cum Rhodius Diagoras, Olympionices nobilis, uno die duo suos filios victores Olympiae vidisset, accessit ad senem et gratulatus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 109:9)
id enim licere dicimus, quod cuique conceditur). utrum tandem beatior C. Marius tum, cum Cimbricae victoriae gloriam cum collega Catulo communicavit, paene altero Laelio - nam hunc illi duco simillimum - , an cum civili bello victor iratus necessariis Catuli deprecantibus non semel respondit, sed saepe:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 55:11)
"Orbem iam totum victor Romanus habebat, qua mare, qua terrae, qua sidus currit utrumque.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:1)
Quaeso, num binas mihi Clitellas impositurum victorem putas?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Asinus ad senem pastorem.6)
Quos immolatos victor avidis dentibus Capacis alvi mersit tartareo specu.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Pugna murium et mustelarum.3)
Simonides, qui scripsit egregium melos, Quo paupertatem sustineret facilius, Circum ire coepit urbes Asiae nobiles, Mercede accepta laudem victorum canens.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De Simonide.2)
astitit ei quiescenti Drusi Neronis effigies, qui Germaniae latissime victor ibi periit, commendabat memoriam suam orabatque ut se ab iniuria oblivionis assereret.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 4:4)
Scilicet ut in spectaculis quibusdam sors aliquem seponit ac servat, qui cum victore contendat, sic in senatu sunt aliqua prima, sunt secunda certamina, et ex duabus sententiis eam, quae superior exstiterit, tertia exspectat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 21:5)
talis erat qui te curru victore ferebat, vecta peregrinis Hippodamia rotis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:6)
Africa victorem de se vocat, alter Isauras aut Cretum domitas testificatur opes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권333)
corripuisse patres ausas immitia nuptas, ius tamen ereptum restituisse ferunt;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권346)
"quid gravius victore Gyge captiva tulissem, quam nunc te caeli sceptra tenente tuli?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권412)
"templa feres et, me victore, vocaberis Ultor."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권364)

SEARCH

MENU NAVIGATION