라틴어 문장 검색

sed hoc magis in hac elaborandum est, quod et difficilius est non esse obscurum in re narranda quam aut in principio aut in argumentando aut in perorando;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 329:2)
vel quod alia possis, semel si obscurius dixeris, dicere alio loco planius, narrationis unus est in causa locus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 329:4)
Accedit quod orationis etiam genus habent fortasse subtile et certe acutum, sed, ut in oratore, exile, inusitatum, abhorrens ab auribus vulgi, obscurum, inane, ieiunum, ac tamen eius modi, quo uti ad vulgus nullo modo possit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 66:1)
aut haec inaequabili varietate distinguimus, cum parva magnis simplicia coniunctis obscura dilucidis laeta tristibus incredibilia probabilibus inteximus, quae in exornationem cadunt omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 2:5)
obscurum autem aut longitudine aut contractione orationis aut ambiguitate aut inflexione atque immutatione verborum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 2:3)
Sed sunt multa suavitatis praecepta, quae orationem aut magis obscuram aut minus probabilem faciunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 5:4)
in locis autem et illa naturalia, maritimi an remoti a mari, plani an montuosi, leves an asperi, salubres an pestilentes, opaci an aprici, et illa fortuita, culti an inculti, celebres an deserti, coaedificati an vasti, obscuri an rerum gestarum vestigiis nobilitati, consecrati an profani.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 10장 3:1)
neque est obscurum quin, quoniam in utramque partem sunt exempla et item ad coniecturam faciendam loci, in contrariis contraria sumenda sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 14장 4:1)
natura, ut caelestia, ut divina, ut ea quorum obscurae causae, ut in terris mundoque admirabilia quae sunt, ex quibus similibusque, si attendas, ad augendum permulta suppetunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 16장 2:2)
Cuius generis omnes sunt in quibus, ut in obscuris natura- libusque quaestionibus, causae rationesque rerum expli- cantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 18장 4:3)
Atque etiam, si obscuri testes erunt aut tenues, dicendum erit non esse ex fortuna fidem ponderandam aut eos esse cuiusque rei locupletissimos tests, qui id, quod agatur, facillime scire possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 34장 1:6)
Qui autem aequa potest esse, omitto dicere in regno, ubi ne obscura quidem est aut dubia servitus, sed in istis civitatibus, in quibus verbo sunt liberi omnes?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 79:3)
sed obscura est historia Romana, siquidem istius regis matrem habemus, ignoramus patrem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 51:6)
sed inest in ranunculis vis et natura quaedam significans aliquid per se ipsa satis certa, cognitioni autem hominum obscurior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 24:4)
Immo obscura fortasse nobis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 89:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION