라틴어 문장 검색

ab iis Quinctius petit ut legatos ad Panaetolicum concilium mitterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 376:2)
Athenienses, quibus primis post regiam legationem dicendi quae vellent potestas facta est, mentione omni regis praetermissa Romanae societatis Aetolos meritorumque in universam Graeciam T. Quincti admonuerunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 381:1)
legatos Romanos, et in iis T. Quinctium, haud procul inde abesse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 382:3)
hoc decretum Athenienses cum rettulissent, eundum in Aetoliam Quinctio visum est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 386:1)
postquam ventum est eo, Quinctius in concilio orsus a principio societatis Aetolorum cum Romanis, et quotiens ab iis fides mota foederis esset, pauca de iure civitatium de quibus ambigeretur disseruit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 388:1)
nam cum id ipsum decretum posceret eum Quinctius, non veritus maiestatem viri aliud in praesentia, quod magis instaret, praevertendum sibi esse dixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 393:2)
Quinctius legatique Corinthum redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 397:1)
Philopoemen audita caede tyranni profectus Lacedaemonem cum omnia turbata metu invenisset, evocatis principibus et oratione habita, qualis habenda Alexameno fuerat, societati Achaeorum Lacedaemonios adiunxit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 440:1)
iisdem diebus circa Chalcidem Thoas per Euthymidam principem, pulsum opibus eorum, qui Romanae societatis erant, post T. Quinctii legatorumque adventum, et Herodorum, Cianum mercatorem, sed potentem Chalcide propter divitias, praeparatis ad proditionem iis, qui Euthymidae factionis erant, nequaquam eandem fortunam, qua Demetrias per Eurylochum occupata erat, habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 443:1)
Quinctius quoque his auditis, ab Corintho veniens navibus, in Chalcidico Euripo Eumeni regi occurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 465:1)
Quinctius quo profectus erat Demetriadem contendit, ratus Chalcidem liberatam momenti aliquid apud Magnetas ad repetendam societatem Romanam facturam et, ut praesidii aliquid esset suae partis hominibus, Eunomo praetori Thessalorum scripsit, ut armaret iuventutem, et Villium ad Demetriadem praemisit ad temptandos animos, non aliter, nisi pars aliqua inclinaret ad respectum pristinae societatis, rem adgressurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 467:1)
altercatio inde, non sermo fuit, cum Romanus ut ingratos increparet Magnetas imminentesque praediceret clades, multitudo obstreperet nunc senatum nunc Quinctium accusando.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 471:1)
ita irrito incepto Villius ad Quinctium sese recepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 471:2)
at Quinctius nuntio ad praetorem misso, ut reduceret domum copias, ipse navibus Corinthum rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 472:1)
consulibus designatis - inde namque deverteram - L. Quinctius et Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 475:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION