라틴어 문장 검색

Etiamnunc molestior est mihi sonus, qui intermittitur subinde quam qui continuatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 5:1)
parsimonia tamen et eorum, quae aviditatem evocant, modus et diligens sui tutela perduxit illum ad senectutem multis prohibentibus causis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 30:2)
Hoc animo tibi hanc epistulam scribo, tamquam me cum maxime scribentem mors evocatura sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 61 2:1)
Alterius continuata mors somno est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 43:2)
Deinde plurimum remedia continuata proficiunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 2:1)
Seneca Lucilio suo salutem Epistula tua delectavit me et marcentem excitavit, memoriam quoque meam, quae iam mihi segnis ac lenta est, evocavit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 741)
Maior erit timor, si plus, quo exterreatur, aut propius aspexerit, acrior cupiditas, quo illam amplioris rei spes evocaverit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 11:6)
Hae praetexebantur causae ad continuandam potentiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 65:1)
Cum audirem certe illum, talia mihi videbantur, non solida, sed plena, quae adulescentem indolis bonae attollerent et ad imitationem sui evocarent sine desperatione vincendi, quae mihi adhortatio videtur efficacissima.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 12:2)
Non puto te dubitaturum, an adfectus corpora sint - ut aliud quoque, de quo non quaeris, infulciam - tamquam ira, amor, tristitia,nisi dubitas, an vultum nobis mutent, an frontem adstringant, an faciem diffundant, an ruborem evocent, an fugent sanguinem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 5:5)
Haec nobis praecipere Attalum memini, cum scholam eius opsideremus et primi veniremus et novissimi exiremus, ambulantem quoque illum ad aliquas disputationes evocaremus, non tantum paratum discentibus, sed obvium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 3:1)
Tum evocante ipsa vultus benignitate productus adoret ac supplicet, et diu contemplatus multum extantem superque mensuram solitorum inter nos aspici elatam, oculis mite quiddam, sed nihilominus vivido igne flagrantibus, tunc deinde illam Vergili nostri vocem verens atque attonitus emittat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 4:2)
An tu ad suum finem hanc evocas, in quantum potest plurimum crescere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 23:6)
interdum continuatus labor firmiores facit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 5:8)
et uelim uos subinde aliqua nomina mihi offerre quibus euocetur memoria mea quae quomodo senilis per se marcet, ita admonita et aliquando lacessita facile se colliget.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., chapter pr 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION