라틴어 문장 검색

non minus etiam memorantur antiquitus crevisse ardores et abundavisse sub Vesuvio monte et inde evomuisse circa agros flammam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장8)
si ergo in his locis aquarum ferventes inveniuntur fontes et montibus excavatis calidi vapores ipsaque loca ab antiquis memorantur pervagantes in agris habuisse ardores, videtur esse certum ab ignis vehementia ex tofo terraque, quemadmodum in fornacibus ex calce, ita ex his ereptum esse liquorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장11)
itaque etiam propter sanguinis exiguitatem timidiores sunt ferro resistere, sed ardores ac febres sufferunt sine timore, quod nutrita sunt eorum membra cum fervore;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장14)
ita et hominum corpora uno genere figurationis et una mundi coniunctione concepta alia propter regionis ardorem acutum spiritum aeris exprimunt acutum, alia propter umoris abundantiam gravissimas effundunt sonorum qualitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장30)
cum in imo per alumen aut bitumen seu sulphur ignis excitatur, ardore percandefacit terram, quae est supra se;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장3)
itaque fervens ab ardore solis efficitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장54)
absurdum igitur est dicere, cum homines bestiaeque hoc calore teneantur et propterea moveantur ac sentiant, mundum esse sine sensu, qui integro et libero et puro eodemque acerrimo et mobilissimo ardore teneatur, praesertim cum is ardor qui est mundi non agitatus ab alio neque externo pulsu sed per se ipse ac sua sponte moveatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 31:1)
quapropter quoniam ex mundi ardore motus omnis oritur, is autem ardor non alieno inpulsu sed sua sponte movetur, animus sit necesse est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 32:4)
est etiam quoque uti non magno solis ab igni aëra percipiat calidis fervoribus ardor, opportunus ita est si forte et idoneus aër, ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 23:4)
Nam primum astrorum volucris te consule motus Concursusque gravis stellarum ardore micantis Tu quoque, cum tumulos Albano in monte nivalis Lustrasti et laeto mactasti lacte Latinas, Vidisti et claro tremulos ardore cometas, Multaque misceri nocturna strage putasti, Quod ferme dirum in tempus cecidere Latinae, Cum claram speciem concreto lumine luna Abdidit et subito stellanti nocte perempta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 29:1)
nam primum astrorum volucris te consule motus concursusque gravis stellarum ardore micantis tu quoque, cum tumulos Albano in monte nivalis lustrasti et laeto mactasti lacte Latinas, vidisti et claro tremulos ardore cometas, multaque misceri nocturna strage putasti, quod ferme dirum in tempus cecidere Latinae, eum claram speciem concreto lumine luna abdidit et subito stellanti nocte perempta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 29:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION