라틴어 문장 검색

vel uti subiectiva lux, quae cor fortasse calefacere, privatum solamen afferre valet, sed tamquam obiectivam communemque lucem ad iter collustrandum se exhibere ceteris non potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 5:5)
fidelis Deus est exhibens quod promisit homini ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 17:11)
cernit forte procul dapes inemptas, quas messoribus Ambacum 1 propheta agresti bonus exhibebat arte.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum18)
rectius laeto tegimus pudore quidquid ad cultum Patris exhibemus;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post ieiunium7)
qui iacta cadavera passim miserans tegit aggere terrae, opus exhibet ille benignum Christo pius omnipotenti, quia lex eadem monet omnes gemitum dare sorte sub una, cognataque funera nobis aliena in morte dolere.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti14)
ast inpiorum caecitas, os oblitum noctis situ nigrante sub velamine obducta, clarum non videt, Aegyptiae plagae in modum, quae, cum tenebris barbaros damnaret, Hebraeis diem sudo exhibebat lumine.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.122)
parva Felicis decus exhibebit artubus sanctis locuples Gerunda;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.7)
nam meritus de me est quod queam illi ut commodem.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 164)
invidus, iracundus, iners, vinosus, amator, nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit, si modo culturae patientem commodet aurem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 120)
ut si quis palaestrae peritus, cum in aliquod plenum pueris gymnasium venerit, expertus eorum omni modo corpus animumque discernat, cui quisque certamini praeparandus sit, ita praeceptorem eloquentiae, cum sagaciter fuerit intuitus, cuius ingenium presso limatoque genere dicendi, cuius acri, gravi, dulci, aspero, nitido, urbano maxime gaudeat, ita se commodaturum singulis, ut in eo, quo quisque eminet, provehatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 131:2)
oratoria urbanitas rara nec ex arte propria sed ad hanc consuetudinem commodata.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 123:3)
argumenta acria et citata pedibus quoque ad hanc naturam commodatis utentur, non tamen ita ut trochaeis quoque celeria quidem, sed sine viribus sint, verum iis, qui sint brevibus longisque mixti, non tamen plures longas quam breves habent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 392:1)
duo quoque medii sub pollicem veniunt, et est hic adhuc priore gestus instantior, principio et narrationi non commodatus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 240:2)
ad haec commodanda manus est, idque dum erit prima et composita actio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 257:4)
plus enim adfectus in his iunctae exhibent manus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 263:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION