라틴어 문장 검색

Seditionem autem et tumultum apud legionem Pennsylvaniensem sedare incassum conatus est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.103)
nec a seditionibus aut tumultibus diris gravibusque abstinere destiterunt, donec ad Napoleonem Bonaparte, fortunae filium, rerum summa delata est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.150)
Seditione, dolis, scelere atque libidine et ira Iliacos intra muros peccatur et extra.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0211)
Sin autem et tertius ille γηροβοσκο`σ tuus abire non vult et seditiones ac turbas concitat, sit biga, sit triga, frater vester ac filius et sororem illis exhibebit et matrem.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 11:15)
quis tulerit Gracchos de seditione querentes?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II16)
ergo acrior impetus, et iam saxa inclinatis per humum quaesita lacertis incipiunt torquere, domestica seditioni tela:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV23)
si rabiem ac furorem, sacratis legibus humanisque hostiis in exitium urbis agitatam;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SAMNITICUM 7:3)
Inde est, quod exercitus Postumium imperatorem, infitiantem quas promiserat praedas, facta in castris seditione lapidavit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 2:1)
Tertiam seditionem excitavit matrimoniorum dignitas, ut plebei cum patriciis iungerentur;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 11:1)
Verum in ipsis seditionibus principem populum non inmerito suspexeris.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 15:1)
quod ipsum exitio fuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 36:2)
Nam quasi has inferias sibi Saguntinorum ultimae dirae in illo publico parricidio incendioque mandassent, ita manibus eorum vastatione Italiae, captivitate Africae, ducum et regum qui id gessere bellum exitio parentatum est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 8:2)
Hic erit Scipio, qui in exitium Africae crescit, nomen ex malis eius habiturus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 11:1)
Et initia pugnae hosti prospera fuerunt, eademque exitii causa.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM HISTRICUM 2:1)
Sed ille memor et familiae et Romani nominis custodem barbarum virgula excaecat et in exitium sui, quod volebat, ita concitat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ASIATICUM 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION