라틴어 문장 검색

Namque hospes, inquit, ille amabilis, qui fratres nostros uisitare solebat, ad me quoque hodie uenire, meque de saeculo euocare dignatus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 2:7)
Cumque materies belli acrioris et inimicitiae longioris inter reges populosque feroces uideretur exorta, Theodorus Deo dilectus antistes, diuino functus auxilio, salutifera exhortatione coeptum tanti periculi funditus extinguit incendium;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIX [XXI]. 1:2)
Haec tunc in dormitorio sororum pausans, audiuit subito in aere notum campanae sonum, quo ad orationes excitari uel conuocari solebant, cum quis eorum de saeculo fuisset euocatus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 3:10)
Quod dum sibi adlatum ultra omne tempus serendi, ultra omnem spem fructificandi eodem in agro sereret, mox copiosa seges exorta desideratam proprii laboris uiro Dei refectionem praebebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVI [XXVIII]. 1:1)
Martis Romani festae uenere kalendae - exoriens nostris hic fuit annus auis - et uaga nunc certa discurrunt undique pompa perque uias urbis munera perque domos.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 11)
inde subito exorti Romani transversam invadunt hostium aciem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 157:1)
carpento certe, id quod satis constat, in forum invecta, nec reverita coetum virorum, evocavit virum e curia regemque prima appellavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 491:2)
mansuetum id malum et per aliorum malorum semper exoriens tum quiesse peregrino terrore sopitum videbatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 179:3)
erat et nova exorta causa motus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 259:1)
quinctilio consulibus perpetuo silentio tribunorum, quod primo legatorum qui Athenas ierant legumque peregrinarum exspectatio praebuit, dein duo simul mala ingentia exorta, fames pestilentiaque, foeda homini, foeda pecori.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 340:2)
consules ex composito eodem biduo ad urbem accessere senatumque in Martium campum evocavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 701:1)
urbem quoque omni etiam expertium ante certaminis multitudine opificum ad spem praedae evocata obsidere parat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 103:1)
quemadmodum bellum minore quam timuerant dimicatione erat perfectum, sic in urbe ex tranquillo necopinata moles discordiarum inter plebem ac patres exorta est, coepta ab duplicando quaestorum numero.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 460:1)
eo anno Tarquinienses novi hostes exorti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 182:1)
num ante exorta est quam spreta vox caelo emissa de adventu Gallorum, quam gentium ius ab legatis nostris violatum, quam a nobis, cum vindicari deberet, eadem neglegentia deorum praetermissum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 542:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION