라틴어 문장 검색

quia juxta viscera est, gravioribusque periculis is locus expositus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 2:2)
quod illo loco tenerum adhuc injuriae sub tenui cute expositum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 3:4)
Medicamentis vero iisdem opus est, quae prima parte hujus capitis exposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 10:6)
Quibus periculis etiam magis id expositum, quod juxta ipsos articulos ictum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 29:7)
natos hoc dedere poenae profuit et misero civem praeponere patri?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:270)
quis tibi tractandos pro pectine, degener, enses, quis solio campum praeponere suasit avito?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:263)
Germania quondam illa ferox populis, quae vis instantibus olim principibus tota poterat cum mole teneri, iam sese placidam praebet Stilichonis habenis, ut nec praesidiis nudato limite temptet expositum calcare solum nec transeat amnem, incustoditam metuens attingere ripam.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:158)
hunc mihi praeponit vel senium vel honos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae4)
ego te, fateor, crudelis ademi, quae te deserui solamque instantibus ultro hostibus exposui.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:274)
nam plaga Pannoniae miserandaque moenia Thracum arvaque Mysorum iam nulli flebile damnum, sed cursus sollemnis erat campusque furori expositus, sensumque malis detraxerat usus.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:25)
Iustitia utilibus rectum praeponere suadet communesque sequi leges iniustaque numquam largiri sociis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:44)
At mehercules vera illa Romuli proles assiduis venatibus nec minus agrestibus operibus exercitata firmissimis praevaluit corporibus ac militiam belli, cum res postulavit, facile sustinuit durata pacis laboribus semperque rusticam plebem praeposuit urbanae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 17:3)
Quae utraque peccata plerumque vitio domini vel committi vel foveri nihil dubium est, cum liceat aut cavere ne talis praeficiatur negotio, aut iam praepositus ut summoveatur curare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 7장 5:2)
Proxima est cura de servis, cui quemque officio praeponere conveniat quosque et qualibus operibus destinare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 1:1)
Magistros pecoribus 1 oportet praeponere sedulos ac frugalissimos.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION