라틴어 문장 검색

Aspice, quam positionem elegerint, quibus aedificia excitaverunt locis et qualia;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 11:7)
Puta enim duo aedificia excitata esse, ab imo disparia, aeque excelsa atque magnifica.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 5:1)
at si coeperit concutere mentem, si partes eius convellere, si mihi non vitam reliquerit, sed animam, prosiliam ex aedificio putri ac ruenti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 35:3)
Nullum flumen cuius non ripas aedificia vestra praetexant?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 21:4)
Ac tempestas minatur antequam surgat, crepant aedificia antequam corruant, praenuntiat fumus incendium;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 2:1)
A superis deiecta, ab inferis non recepta, in cuius poenam saxum extruendum est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 3:14)
primum si inde incipere uelis aedes ipsas, quas in tantum extruxere, ut domus ad usum ac munimentum paratae sint nunc periculo, non praesidio:
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 11:7)
tanta altitudo aedificiorum est tantaeque uiarum angustiae, ut neque aduersus ignem praesidium, nec ex ruinis ullam in partem effugium sit.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 11:8)
aeris ferrique usus, iam auri quoque in extruendis et decorandis domibus;
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 12:2)
Instituuntur ab isto in prouincia epulae et magnifico apparatu exstruitur conuiuium;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 5:4)
O miserum, si quem delectat patrimonii sui liber magnus et vasta spatia terrarum colenda per vinctos et immensi greges pecorum per provincias ac regna pascendi et familia bellicosis nationibus maior et aedificia privata laxitatem urbium magnarum vincentia !
(세네카, 행복론, Liber VII 58:1)
Honores, monimenta, quidquid aut decretis ambitio iussit aut operibus extruxit, cito subruitur;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 93:3)
Septem illa miracula et si qua his multo mirabiliora sequentium annorum extruxit ambitio aliquando solo aequata visentur.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 2:4)
Incipiemus aedificia alia ponere, alia subvertere et mare summovere et aquas contra difficultatem locorum educere et male dispensare tempus, quod nobis natura consumendum dedit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 42:2)
saepe a latere ruentis aedificii fragor sonuit;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 103:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION