라틴어 문장 검색

cuiusque sors exciderat alacer inter gratulantes gaudio exsultans cum sui moris tripudiis arma raptim capiebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 439:1)
ceterum eundem se, qui post Cannensem pugnam ferocem victoria Hannibalem contudisset, ire adversus eum, brevem illi laetitiam qua exsultet facturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 19:1)
vos ipsi hic in Hispania patre et patruo meo, duobus imperatoribus, interfectis Septimum Marcium ducem vobis adversus exsultantes recenti victoria Poenos delegistis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 430:1)
neque hac deformitate reditus mei tam P. Scipio exsultabit atque efferet sese quam Hanno, qui domum nostram, quando alia re non potuit, ruina Carthaginis oppressit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 272:1)
ad hoc cantus ineuntium proelium et ululatus et tripudia, et quatientium scuta in patrium quendam modum horrendus armorum crepitus, omnia de industria composita ad terrorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 205:1)
occulebat vim quod prae ululatibus tympanorumque et cymbalorum strepitu nulla vox quiritantium inter stupra et caedes exaudiri poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 90:3)
eos deducere in locum, qui circumsonet ululatibus cantuque symphoniae et cymbalorum et tympanorum pulsu, ne vox quiritantis, cum per vim stuprum inferatur, exaudiri possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 106:2)
Bacchanalia tota iam pridem Italia et nunc per urbem etiam multis locis esse, non fama solum accepisse vos sed crepitibus etiam ululatibusque nocturnis, qui personant tota urbe, certum habeo, ceterum quae ea res sit, ignorare:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 158:1)
clamor ululatusque in castris Macedonum fuit, luna in suam lucem emersit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 479:2)
exultat amazon suspendendum 'exultat', ut 'Amazon' intellegas quasi Amazon;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6481)

SEARCH

MENU NAVIGATION