라틴어 문장 검색

Quoniam Vorticis partes interiores ob majorem suam velocitatem atterunt & urgent exteriores, motumque ipsis ea actione perpetuò communicant, & exteriores illi eandem motus quantitatem in alios adhuc exteriores simul transferunt, eaque actione servant quantitatem motus sui planè invariatam;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 21:2)
Inter quas una fuit ut exteri, licet civitate omati, nihilominus vectigalia qualia imponi solent meris exteris solverent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 20:4)
Sicut enim in testamento ueteri exteriora opera obseruantur, ita in testamento novo non tam, quod exterius agitur, quam id, quod interius cogitatur, sollicita intentione adtenditur, ut subtili sententia puniatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 7:8)
Quin et ulterius providere debetis ut quaecunque merces a partibus exteris in regnum introductae fuerint prorsus ad merces nativas nostras coemendas convertatur, unde sors regni non minuatur ex superimportatione mercium exterarum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 23:3)
veluti cum quis baptizatur, ipsa exterior ablutio corporis, quam videmus, signum est interioris ablutionis animae, cum ita interior homo a peccatis mundatur, sicut exterior a corporalibus sordibus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:2)
Centro C intervallo CA describatur Globus exterior ABD, & intra hunc globum Rota, cujus diameter sit AO, describantur duae semicycloides AQ, AS, quae globum interiorem tangant in Q & S & globo exteriori occurrant in A. A puncto illo A, filo APT longitudinem AR aequante, pendeat corpus T, & ita intra semicycloides AQ, AS oscilletur, ut quoties pendulum digreditur a perpendiculo AR, filum parte sui superiore AP applicetur ad semicycloidem illam APS, versus quam peragitur motus, & circum eam ceu obstaculum flectatur, parteq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. X. De Motu Corporum in Superficiebus datis, deq; Funipendulorum Motu reciproco. 24:3)
Quam ut assequeretur, non tantum exterorum ministrorum qui apud se residebant industria usus est, atque pensionariorum suorum quos tam in cura Romana quam alibi in aulis principum fovebat, verum etiam sui ipsius legatorum qui apud exteros perfungebantur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION