라틴어 문장 검색

Ceterum, si te videro celebrem secundis vocibus vulgi, si intrante te clamor et plausus, pantomimica ornamenta, obstrepuerint, si tota civitate te feminae puerique laudaverint, quidni ego tui miserear, cum sciam, quae via ad istum favorem ferat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 12:3)
Ad illud aes alienum solvendum opus est negotianti navigatione prospera, agrum colenti ubertate eius, quam colit, terrae, caeli favore;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 5:4)
Fabianus, vir egregius et vita et scientia et, quod post ista est, eloquentia quoque, disputabat expedite magis quam concitate, ut posses dicere facilitatem esse illam, non celeritatem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 12:1)
Multorum crudelitas et ambitio et luxuria, ut paria pessimis audeat, fortunae favore deficitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 4:4)
Quid proderit facilitas tua, cum ecce id nullo modo Latine exprimere possim, propter quod linguae nostrae convicium feci ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 7:1)
omnes istos oblectamenta fallacia et brevia decipiunt, sicut ebrietas, quae unius horae hilarem insaniam longi temporis taedio pensat, sicut plausus et adclamationis secundae favor, qui magna sollicitudine et partus est et expiandus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 15:3)
Non enim ex alieno pendet nec favorem fortunae aut hominis expectat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 4:4)
Haec sive levitas est sive vernilitas, punienda est annuendi facilitate.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 2:2)
Sive alios observare volueris - liberius enim inter aliena iudicium est, sive te ipsum favore seposito - et senties hoc et confiteberis, nihil ex his optabilibus et caris utile esse, nisi te contra levitatem casus rerumque casum sequentium instruxeris, nisi illud frequenter et sine querella inter singula damna dixeris:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 4:1)
habet, inquam, etiam si videtur eorum favore produci.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 2:4)
Aeque facilitas amoris quam difficultas nocet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 5:5)
facilitate capimur, cum difficultate certamus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 5:6)
Imitatur neglegentia facilitatem, temeritas fortitudinem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 8:8)
nec est quod insidias tibi putes fieri, quasi id agam, ut te bene cedentis studii fauor teneat.
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 3:8)
Horum nomina non me a nimio fauore sed a certo posuisse iudicio scietis, cum sententias eorum retulero aut pares notissimorum auctorum sententiis aut praeferendas.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 16:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION