라틴어 문장 검색

Ut quos dux Poenus mersit putealibus undis Et iacto canas pulvere fecit aquas . Sex bis ut Icaridos famulae periere procique, Inque caput domini qui dabat arma procis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 18:7)
amplexuque dato "nec tu meus esse negari dignus es, et Clymene veros" ait "edidit ortus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 6:3)
Qua venata foret silva, narrare parantem impedit amplexu, nec se sine crimine prodit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 35:8)
Ut tamen ingratos in pectora fudit odores et dedit amplexus iniustaque iusta peregit, non tulit in cineres labi sua Phoebus eosdem semina, sed natum flammis uteroque parentis eripuit geminique tulit Chironis in antrum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 48:4)
Ille fugit per quae fuerat loca saepe secutus, heu famulos fugit ipse suos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 25:1)
Ite citi" (famulis hoc imperat), "ite ducemque attrahite huc vinctum!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 55:15)
"hunc" dixere "tamen comitem famulumque sacrorum cepimus" ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 56:6)
Praecipitem famuli rapite hunc cruciataque diris corpora tormentis Stygiae demittite nocti."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 60:2)
Festum celebrare sacerdos inmunesque operum famulas dominasque suorum pectora pelle tegi, crinales solvere vittas, serta coma, manibus frondentes sumere thyrsos iusserat, et saevam laesi fore numinis iram vaticinatus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 3:2)
Solae Minyeides intus intempestiva turbantes festa Minerva aut ducunt lanas, aut stamina pollice versant, aut haerent telae famulasque laboribus urgent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 3:11)
Ut venere torum coniunx et adulter in unum, arte viri vinclisque nova ratione paratis in mediis ambo deprensi amplexibus haerent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 19:8)
Dumque ibi quadrupedes caelestia pabula carpunt, noxque vicem peragit, thalamos deus intrat amatos, versus in Eurynomes faciem genetricis, et inter bis sex Leucothoen famulas ad lumina cernit levia versato ducentem stamina fuso.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 22:4)
Famulae, discedite neve eripite arbitrium matri secreta loquendi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 22:6)
ille suae lambebat coniugis ora inque sinus caros, veluti cognosceret, ibat et dabat amplexus adsuetaque colla petebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 58:2)
Nacta locum Procne sacrorum pignera demit oraque develat miserae pudibunda sororis amplexumque petit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION