라틴어 문장 검색

hoc illud meritum est, quod continuare feruntur excubias Latii pro maiestate Palati, quod redimunt vitam populi procerumque salutem, perfundunt quia colla comis bene vel bene cingunt tempora taeniolis et licia crinibus addunt, et quia subter humum lustrales testibus umbris in flammam iugulant pecudes et murmura miscent?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2379)
atquin thalamis et lege iugali exutae Hebraeisque toris sacrisque vacantes iure fruebantur proprio, sed pristinus Orphae fanorum ritus praeputia barbara suasit malle et semiferi stirpem nutrire Goliae;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1212)
Antiqua fanorum parens, iam Roma Christo dedita, Laurentio victrix duce ritum triumphas barbarum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.1)
Di patrii, Indigetes, et Romule Vestaque mater, quae Tuscum Tiberim et Romana Palatia servas, hunc saltem everso iuvenem succurrere saeclo ne prohibete!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:13)
post hoc secundis usque laboribus Romana pubes crevit et inpio vastata Poenorum tumultu fana deos habuere rectos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 410)
Haec tibi dictabam post fanum putre Vacunae, excepto quod non simul esses, cetera laetus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1022)
Phocaeorum velut profugit exsecrata civitas agros atque lares patrios habitandaque fana apris reliquit et rapacibus lupis, ire, pedes quocumque ferent, quocumque per undas Notus vocabit aut protervos Africus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 167)
nihilne te nocturnum praesidium Palatii, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil consensus bonorum , nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora ?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 184:2)
rapi virgines, pueros, divelli liberos a parentum complexu, matres familiarum pati, quae victoribus conlubuissent, fana atque domos spoliari, caedem, incendia fieri, postremo armis, cadaveribus, cruore atque luctu omnia conpleri.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장16)
Adice obsonatores, quibus dominici palati notitia subtilis est, qui sciunt, cuius illum rei sapor excitet, cuius delectet aspectus, cuius novitate nauseabundus erigi possit, quid iam ipsa satietate fastidiat, quid illo die esuriat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 8:2)
ἔνθα δ̓ ἐγω` πόλιν ἔπραθον, ὤλεσα δ̓ αὐτούσ. Et imposuerat Herculi minime vafro, nisi fuisset illic Febris, quae fano suo relicto sola cum illo venerat:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 4:21)
non omnia licere in angulo, cui fani nomen impositum est, quae sub caelo et conspectu siderum licent.
(세네카, 행복론, Liber VII 40:5)
Fame ac siti periit in palatio cognati, dum illi heres publicum funus esurienti locat !
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 106:6)
velavit aranea fanum et mala desertos occupat herba deos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 622)
illic te nulli poterunt corrumpere ludi, fanaque peccatis plurima causa tuis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 195)

SEARCH

MENU NAVIGATION