라틴어 문장 검색

Memini quidem me non multis recitasse quod omnibus scripsi, nihilo minus tamen, tamquam sit eadem omnium futura sententia, hac severitate aurium laetor, ac sicut olim theatra male musicos canere docuerunt, ita nunc in spem adducor posse fieri, ut eadem theatra bene canere musicos doceant.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 9:1)
Quae nunc immodico favore corrupta ad tacita suffragia quasi ad remedium decucurrerunt;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 7:1)
Nam severitatem istam pari iucunditate condire, summaeque gravitati tantum comitatis adiungere, non minus difficile quam magnum est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 3 2:1)
Accusavi Marium Priscum, qui lege repetundarum damnatus utebatur clementia legis, cuius severitatem immanitate criminum excesserat;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 9:1)
Quod si illi nullam vicem nulla quasi mutua officia deberem, sollicitarer tamen vel ingenio hominis pulcherrimo et maxime et in summa severitate dulcissimo, vel honestate materiae.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 12 4:1)
Ut in vita sic in studiis pulcherrimum et humanissimum existimo severitatem comitatemque miscere, ne illa in tristitiam, haec in petulantiam excedat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 1:1)
nunc favent panno, pannum amant, et si in ipso cursu medioque certamine hic color illuc ille huc transferatur, studium favorque transibit, et repente agitatores illos equos illos, quos procul noscitant, quorum clamitant nomina relinquent.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 6 2:3)
Haec tibi admonitus immodicae severitatis exemplo, pro amore mutuo scripsi, ne quando tu quoque filium tuum acerbius duriusque tractares.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 12 2:1)
Etenim, ut fideliter hoc faciant, in tua severitate ac diligentia positum est.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 20 2:1)
Iudicis illa sui tuta favore venit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 245)
Nempe favore suae vicit tamen ille puellae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 211)
Vincamus dominae quisque favore suae!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 212)
diceris exiliis indoluisse meis, missaque ab Euxino legeres cum carmina Ponto, illa tuus iuvit qualiacumque favor;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 55)
conveniens homini est hominem servare voluptas, et melius nulla quaeritur arte favor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 918)
cunctaque cum mea sint propenso nixa favore, praecipuum veniae ius habet ille liber.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 49)

SEARCH

MENU NAVIGATION