라틴어 문장 검색

Et quae cum cithara discordi disputat ore, Psalterii condita favo, mellita sapore, Insonuit vox grata ferens munuscula cantus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:11)
Ille vero calamum papyreae fragilitatis nunquam a suae inscriptionis ministerio feriantem manu ferebat in dextera;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:7)
Sed minime alimenta in locis desertis reperire aut investigare potuerunt, nimiam ibi tolerantes penuriam, quia plaustra et currus, frumentum, hordeum, carnesque ferentes ad edendum, supra duo millia amiserant, neminem videntem aut aliquid offerentem invenientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 26:16)
qui Petrum, vacua et deserta civitate relicta, in urbem Sternitz cum omni comitatu suo profectum repererunt, ex edicto imperatori haec illi nuntia ferentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 28:3)
Petrus haec intuens, tristi animo accepit, sciens quia non impune ferrent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 34:2)
Econtra primores legionis contumelias et improperia illius suorumque sequacium ultra ferre non valentes, ira et indignatione graviter moti, ituros se pollicentur adversus Turcorum vires et insidias, etiamsi mori contingat illos in praelio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 40:4)
Horum in prima acie ad decem millia, viri omnes [0426C] sagittarii, in convallem Nicaeae praecucurrerant, arcus corneos et osseos, ad feriendum rigidissimos manu ferentes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 54:2)
At hujus primi belli turbine sedato circa Nicaeam, capita Turcorum amputata intra urbis moenia jactabant, ad terrendos magistros arcis et custodes murorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 54:17)
Turci vero, videntes hujus ingenii instrumentum in detrimento urbis posse praevalere, faculas ardentes cum [0432C] pice et adipe jactant super machinam, et saxeas moles convolvunt a moenibus, si sic aliqua arte ars muro illata destruatur, et inclusi in ea absterreantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 72:4)
Sed frustra omnia jactant aut conantur, quia parietes declives nil ingestum ignis aut lapidis retinebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 72:5)
Exarserat enim idem Turcus in illius inaestimabilem pulchritudinem, unde nimium aegre ferebat ipsius absentiam, cui adeo praemia promiserat, quae illius animo sic insederant ut ad nefandum maritum rediret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 74:9)
Et idcirco vos omnis invitat societas ad ferendum auxilium, nulla vos mora aut dilatio impediat aut retardet.»
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 80:7)
Concurrunt universi ad locum ubi athleta et vir consiliorum, caput peregrinorum, laesus ferebatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:16)
Sed nec is Tankradus, ad quem intenditis, hodie manus nostras evadet, nisi vexillum, quod nobis in contumeliam, sibi ad gloriam erexit, a culmine turris jactetis, portasque nobis aperiri faciatis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 18:7)
Tankradus viso signo Baldewini promoto, suo vero remoto, licet tristis, patienter tulit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION