라틴어 문장 검색

quod de Planci et Bruti concordia scribis, in eo vel maximam spem pono victoriae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 26 1:3)
illud vero quem ad modum ferendum sit tute cogita, non licere praetoribus concordiae ac libertatis causa per edictum de suo iure decedere quin consul arma minetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 3 3:1)
vos magnum animum optimamque spem de summa re p. habere volumus, Cum et nos et exercitus nostros singulari concordia coniunctus ad omnia pro vobis videatis paratos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 13a 2:1)
coniunctio tua cum conlega concordiaque vestra, quae litteris communibus declarata est, senatui populoque Romano gratissima accidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 15 1:4)
Rhodios autem tanta in pravitate animadverti ut omnis firmiores putarent quam bonos, ut hanc concordiam et conspirationem omnium ordinum ad defendendam libertatem propense non crederent esse factam, ut patientiam senatus et optimi cuiusque manere etiam nunc confiderent nec potuisse audere quemquam Dolabellam hostem iudicare, ut denique omnia quae improbi fingebant magis vera existimarent quam quae vere facta erant et a nobis docebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 15 4:3)
mea Terentia, fidissima atque optima uxor, et mea carissima filiola et spes reliqua nostra, Cicero, valete.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 4 9:7)
equidem ut veni ad urbem, non destiti omnia et sentire et dicere et facere quae ad concordiam pertinerent ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 12 2:1)
qui impedisset, graviter molesteque laturos - illum contra rem publicam salutemque bonorum concordiamque civium facturum, et ut ad vos de eo statim referretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 11장 1:3)
qui Appium fratrem, hominem mihi coniunctum fidissima gratia, absentem de possessione fundi deiecit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 4:4)
Exhortantibus universis odia detumescunt, epulaeque ad certamen prolatae conciliant hilaritate concordiam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:7)
immo commendatior vultus enituit, quia flavum corymbion erat . . . |Ceterum Eumolpos, et periclitantium advocatus et praesentis concordiae auctor, ne sileret sine fabulis hilaritas, multa in muliebrem levitatem coepit iactare:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 110:6)
Assidebat aegrae fidissima ancilla, simulque et lacrimas commodabat lugenti, et quotienscunque defecerat positum in monumento lumen renovabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:5)
Tum vero male fida prius vestigia lusit decepitque pedes;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:5)
Huic comes it submissa Fides et crine soluto Iustitia ac maerens lacera Concordia palla.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:4)
Haec ipsa cum diceret, tanta gratia conciliabat vocem loquentis, tam dulcis sonus pertemptatum mulcebat aëra, ut putares inter auras canere Sirenum concordiam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION