라틴어 문장 검색

ante omnia ut quaestio de iis habeatur, qui coierint coniuraverintve, quo stuprum flagitiumve inferretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 149:1)
minus tamen esset si flagitiis tantum effeminati forent - ipsorum id magna ex parte dedecus erat - a facinoribus manus, mentem a fraudibus abstinuissent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 168:1)
si quem libido, si furor in gurgitem abripuit, illorum eum, cum quibus in omne flagitium et facinus coniuravit, non suum iudicet esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 172:2)
ab his omnia facinora et flagitia orta, eos maximos sacerdotes conditoresque eius sacri esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 188:1)
illo uno collega castigare se nova flagitia et priscos revocare mores posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 501:1)
consul moveri flagitio timoris fatendi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 655:3)
invidiam infamiamque ab Lucretio averterunt in Hortensium, successorem eius, Abderitae legati flentes ante curiam querentesque oppidum suum ab Hortensio expugnatum ac direptum esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 43:1)
nam neque manere in iugo inopi neque regredi sine flagitio atque etiam periculo, si cedenti ex superioribus locis instaret hostis, poterat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 45:2)
ita nequiquam inter se captati nihil praeter infamiam moverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 307:3)
"haec igitur primum infamia deleatur, foeda apud alias gentes, damnosa apud nostros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 461:2)
si infamia nulla esset et de gloria tantum ageretur, qui tandem triumphus non communem nominis Romani gloriam habet?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 463:1)
) Manifestum hunc optorto collo teneo furem flagiti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 287)
Flagitium hominis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 4140)
Artemona in tu meum virum hic potare, obsecro, cum filio et ad amicam detulisse argenti viginti minas meoque filio sciente id facere flagitium patrem?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 21)
Ego opsonabo, nam id flagitium meum sit, mea te gratia et operam dare mi et ad eam operam facere sumptum de tuo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 1124)

SEARCH

MENU NAVIGATION