라틴어 문장 검색

Res intelligetur in gravitate, concipiendo Planetas plures minores in unum Globum coire & Planetam majorem componere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 31:5)
Si Globorum duorum in se mutuò gravitantium materia undique, in regionibus quae à centris aequaliter distant, homogenea sit:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 34:1)
erit pondus Globi alterutrius in alterum reciprocè ut quadratum distantiae inter centra.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 34:2)
Malim dicere 10" vel 9", propterea quod globus Saturni per lucis inaequalem refrangibilitatem nonnihil dilatatur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 36:17)
ostensum est quod globus Aquae congelatae in Aere nostro, liberè movendo & longitudinem semidiametri suae describendo, ex resistentia Aeris amitteret motus sui partem 1/3200.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 46:2)
) in globis utcunque magnis & velocibus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 46:4)
Jam verò Globum Terrae nostrae densiorem esse quam si totus ex Aqua constaret, sic colligo.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 46:5)
Si Globus hicce totus esset aqueus, quaecunque rariora essent quàm aqua, ob minorem specificam gravitatem emergerent & supernatarent.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 46:6)
Eaque de causa Globus terreus aquis undique coopertus, si rarior esset quam aqua, emergeret alicubi, & aqua omnis inde defluens congregaretur in regione opposita.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 46:7)
Et in formatione qualicunque Planetarum, materia omnis gravior, quo tempore massa tota fluida erat, centrum petebat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 46:11)
Ideoque materia si fluida sit ascensu suo ad aequatorem diametros adaugebit, axem verò descensu suo ad polos diminuet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 28:3)
manerent pondera in utroque crure aequalia, & propterea fluidum consisteret in aequilibrio.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 33:5)
Unde cum mare nostrum vi Lunae attollatur ad pedes duodecim, fluidum Lunare vi Terrae attolli deberet ad pedes fere nonaginta.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 53:3)
Sit enim IK circulus minor AEquatori AE parallelus, sitque L particula Terrae in circulo illo extra globum Pape sita.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 58:1)
efficacia virium MN particularum omnium L, in circuitu Terrae totius extra globum Pape consistentium, ad Terram circa ipsius centrum secundum ordinem literarum ApEP convertendam, erit ad efficaciam virium LN particularum omnium L, ad Terram circa ipsius centrum secundum ordinem contrarium earundem literarum convertendam, ut tria ad duo.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 58:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION