라틴어 문장 검색

Quaedam incepta, quae meditata inquisitione non sustinentur, vitae cuiusdam loci qualitatem radicitus afficere possunt per actus inter se diversissimos, ut exempli gratia per auditoriam contaminationem improvisam, latitudinem visus deminutam, culturae bona deperdita, usurpatae atomicae energiae effectus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 237:3)
187. Hoc posito non omnis technologica innovatio reicitur, quae efficiat ut alicuius populi vitae qualitas augeatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 240:1)
Fecunda esset ista operositas hominis nobilitatem rursus concitatura, quia dignius est intellectu uti, simul cum audacia ac responsalitate, ut provectus tolerabilis aequique genera reperiantur, ampliore habita notione vitae qualitatis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 246:5)
Technologicus oeconomicusque progressus qui meliorem mundum et vitae qualitatem integre superiorem non relinquit, progressus haberi non potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 248:5)
nempe homo “accipit res ordinarias consuetasve vitae formas sicut ei imponuntur a praestituta bonorum dispensatione et a fructibus seriatim confectis, ac demum sic facit persuasus hoc esse rationabile et iustum”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 261:4)
Pernobile est tueri officium creati curandi per parvas cotidianas actiones, ac mirabile quod educatio valet eis rationem praebere usque ad conformandam certam vitae formam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 270:6)
222. Christiana spiritalitas alium modum exhibet intellegendi vitae qualitatem, et cohortatur ad vitae genus propheticum et contemplativum, quod valeat intime gaudere nec consumptione angi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 283:1)
E contra, mundus immodicae consumptionis idem est atque mundus vexationis vitae in omnibus eius formis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 292:3)
Hoc modo curatur mundus vitaeque pauperiorum qualitas, cum sensu solidalitatis qui eodem tempore est conscientia commorandi in communi domo quam Deus nobis concredidit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 294:6)
Cor apud Biblia medium locum in homine occupat, ubi omnes eius qualitates complicantur:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 42:5)
Utique si cor has qualitates congregatas servare valet, istud fit quia id est locus ubi nos ad veritatem amoremque convertimur atque sinimus ut nos contingant et penitus immutent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 42:9)
docet nos iustas formas gubernii discernere, agnoscendo auctoritatem a Deo procedere, ut communi bono inserviat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 106:3)
"en ego gignendi Dominus ac restituendi quod periit Auxitque potens, arentia quaeque in veteres formas aut flore aut fronde reduco;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 271)
quin ipsa odoris qualitas adusta quam reddit cutis diversa utrosque permovet:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.123)
"gradu reorum forma tormentis datur."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.141)

SEARCH

MENU NAVIGATION