라틴어 문장 검색

itaque in eiusmodi locis primum fossae sunt faciendae latitudinibus et altitudinibus quam amplissimis, deinde fundamentum muri deprimendum est infra alveum fossae et id extruendum est ea crassitudine, ut opus terrenum facile sustineatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장17)
At Pontica ex altera parte legio, cum paulum aversa hostibus cessisset, fossam autem circumire +acies secundo+ conata esset, ut aperto latere aggrederetur hostem, in ipso transitu fossae confixa et oppressa est.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 40:4)
Postero die omnem exercitum intra fossam continet et, quod longius erat agger petendus, in praesentia similem rationem operis instituit singulaque latera castrorum singulis attribuit legionibus munienda fossasque ad eandem magnitudinem perfici iubet;
(카이사르, 내란기, 1권 42:1)
itaque cum specus esset repente naribus apertis, vehemens aquae vis inmissa supplantavit fulturas, quique intra fuerunt, et ab aquae multitudine et ab ruina specus omnes sunt oppressi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장46)
Haec imperat vallo pedum XII muniri, loriculam pro [haec] ratione eius altitudinis inaedificari; fossam duplicem pedum denum quinum lateribus deprimi directis; turres excitari crebras in altitudinem trium tabulatorum, pontibus traiectis constratisque coniungi, quorum frontes viminea loricula munirentur; ut ab hostibus duplici fossa, duplici propugnatorum ordine defenderentur,
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 10장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION