라틴어 문장 검색

haec dum vita volans agit, inrepsit subito canities seni, oblitum veteris me Saliae consulis arguens, sub quo prima dies mihi quam multas hiemes volverit, et rosas pratis post glaciem reddiderit, nix capitis probat, numquid talia proderunt carnis post obitum vel bona vel mala cum iam, quidquid id est quod fueram, mors aboleverit?
(프루덴티우스, 머리말, 머리말12)
ipsa redimitos olea frondente capillos ostentans festis respondet laeta choreis.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1190)
in manibus dominae sceptrum non arte politum sed ligno vivum viridi est, quod stirpe recisum,1 quamvis nullus alat terreni caespitis umor, fronde tamen viret incolumi, tum sanguine tinctis intertexta rosis candentia lilia miscet nescia marcenti florem submittere collo, huius forma fuit sceptri gestamen Aaron floriferum, sicco quod germina cortice trudens explicuit tenerum spe pubescente decorem inque novos subito tumuit virga arida fetus.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1251)
Nos delubra deum miseri, quibus ultimus esset ille dies, festa velamus fronde per urbem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 10:9)
Accessi, viridemque ab humo convellere silvam conatus, ramis tegerem ut frondentibus aras, horrendum et dictu video mirabile monstrum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 3:3)
verum eadem, verso tenuis cum cardine ventus impulit et teneras turbavit ianua frondes, numquam deinde cavo volitantia prendere saxo, nec revocare situs aut iungere carmina curat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 18:4)
ipse iugis Cynthi graditur, mollique fluentem fronde premit crinem fingens atque implicat auro;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 6:10)
nix umeros infusa tegit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 11:8)
frondentisque ferunt remos et robora silvis infabricata, fugae studio.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 16:4)
it stridor, et altae consternunt terram concusso stipite frondes;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 18:5)
Praeterea fuit in tectis de marmore templum coniugis antiqui, miro quod honore colebat, velleribus niveis et festa fronde revinctum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 19:5)
At regina, pyra penetrali in sede sub auras erecta ingenti taedis atque ilice secta, intenditque locum sertis, et fronde coronat funerea;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 21:1)
Hic viridem Aeneas frondenti ex ilice metam constituit signum nautis pater, unde reverti scirent, et longos ubi circumflectere cursus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 7:3)
cetera populea velatur fronde iuventus, nudatosque umeros oleo perfilsa nitescit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 7:5)
Huius apes summum densae (mirabile dictu), stridore ingenti liquidum trans aethera vectae, obsedere apicem, ex pedibus per mutua nexis examen subitum ramo frondente pependit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 5:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION