라틴어 문장 검색

et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset.
(불가타 성경, 에스테르기, 5장11)
Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt pascua deserti, quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt divitias suas.
(불가타 성경, 요엘서, 2장22)
Surge et tritura, filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum et ungulas tuas ponam aereas, et comminues populos multos et vovebis Domino rapinas eorum et divitias eorum Domino universae terrae.
(불가타 성경, 미카서, 4장13)
" Diripite argentum, diripite aurum! ". Et non est finis divitiarum; thesaurus ex omnibus vasis desiderabilibus.
(불가타 성경, 나훔서, 2장10)
Et profecto divitiae decipiunt virum superbum, et non perveniet ad finem; qui dilatat quasi infernus fauces suas et ipse quasi mors et non adimpletur: et congregat ad se omnes gentes et coacervat ad se omnes populos.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장5)
Sed et Iudas pugnabit in Ierusalem, et congregabuntur divitiae omnium gentium in circuitu, aurum et argentum et vestes multae nimis.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장14)
Filii, confortamini et viriliter agite in lege, quia in ipsa gloriosi eritis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장64)
Audivit enim quod appellati sunt Iudaei a Romanis amici et socii et fratres, et quia susceperunt legatos Simonis gloriose;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장40)
Diuitiaene uel uestrae uel sui natura pretiosae sunt?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 1:3)
Et uox quidem tota pariter multorum replet auditum, uestrae uero diuitiae nisi comminutae in plures transire non possunt;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 1:9)
O igitur angustas inopesque diuitias, quas nec habere totas pluribus licet et ad quemlibet sine ceterorum paupertate non ueniunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 1:11)
Atqui diuitiae possidentibus persaepe nocuerunt, cum pessimus quisque eoque alieni magis auidus quicquid usquam auri gemmarumque est se solum qui habeat dignissimum putat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:18)
itaque nec illae diuitiae nec illa potentia nec haec dignitas iure appellari potest.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 2:12)
quod pretiosissimum diuitiarum genus est, amicos inuenisti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XV 1:15)
Quorum quidem alii summum bonum esse nihilo indigere credentes, ut diuitiis affluant elaborant, alii uero bonum quod sit dignissimum ueneratione iudicantes adeptis honoribus reuerendi ciuibus suis esse nituntur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION